Excudunt ceras, et mella tenacia singunt. Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera coeli Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen, Obscuramque trahi vento mirabere nubem: Contemplator; aquas dulces et frondea semper Tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores, Trita melisphylla, et cerinthae ignobile gramen; Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum.
Ipsae consident medicatis sedibus; ipsae Intima more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint: nam saepe duobus Regibus incessit magno discordia motu, Continuoque animos vulgi et trepidantia bello Corda licet longe praesciscere; namque morantes 70 Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum. Tum trepidaeinter se coëunt, pennisque coruscant, Śpiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos, Et circa regem atque ipsa ad praetoria densae Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem. Ergo, ubi ver nactae sudum camposque patentes, Erumpunt portis; concurritur; aethere in alto Fitsonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem, Praecipitesque cadunt. Non densior aëre grando, 80 Nec de concussa tantum pluit ilice glandis. Ipsi per medias acies, insignibus alis, Ingentes animos angusto in pectore versant, Vsque adeo obnixi non cedere, dum gravis authos Aut hos versa fuga victor dare terga subegit. Hi motus animorum atque haec certamina tanta Pulveris exigui iactu compressa quiescunt.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo: Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, Dede neci; melior vacua sine regnet in aula. Alter erit maculis auro squalentibus ardens; Nam duo sunt genera; hic melior; insignis et ore,
Et rutilis clarus squamis: ille horridus alter Desidia, latamque trahens inglorius alvum.
95 Vt binae regum facies, ita corpora plebis. Namque aliae turpes horrent: ceu pulvere ab alto Quum venit, et sicco terram spuit ore viator Aridus; elucent aliae, et fulgore coruscant Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis.
100 Haec potior suboles; hinc coeli tempore certo
Dulcia mella premes; nec tantum dulcia, quantum Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem. At quum incerta volant, coeloque examina lu- dunt, Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt:
105 Instabiles animos ludo prohibebis inani. Nec magnus prohibere labor. Tu regibus alas Eripe. Non illis quisquam cunctantibus altum Ire iter, aut castris audebit vellere signa. Invitent croceis halantes floribus horti,
110 Et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi. Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis, Tecta serat late circum, cui talia curae; Ipse labore manum duro terat; ipse feraces
115 Figat humo plantas, et amicos irriget imbres. Atque equidem, extremo niiam sub fine laborum Vela traham, et terris festinem advertere proram: Forsitan et, pingues hortos quae cura colendi Ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti;
120 Quoque modo potis gauderent intuba rivis; Et virides apio ripae, tortusque per herbam Cresceretin ventrem cucumis; nec sera comantem Narcissum, aut flexi tacuissem vimen acanthi, Pallentesque ederas, et amantes litora myrtos. 125 Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, Qua niger humectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
Jugera ruris erant; nec fertilis illa iuvencis, Necpecoriopportuna seges, nec commoda Baccho. Hic rarum tamen in dumis olus, albaque circum 130 Lilia, verbenasque premens, vescumque papaver, Regum aequabat opes animis; seraque revertens Nocte domum dapibus mensas onerabat inemtis. Primus vere rosam atque auctumno carpere poma; Et quum tristis hiems etiamnum frigore saxa Rumperet, et glacie cursus frenaret aquarum, Ille comam mollis iam tondebat hyacinthi, Aestatem increpitans seram zephyrosque morantes. Ergo apibus fetis idem atque examine multo Primus abundare, et spumantia cogere pressis Mella favis; illi tiliae, atque uberrima pinus; Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos Induerat, totidem auctumno matura tenebat. Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
Eduramque pirum, et spinos iam pruna ferentes, 145. Iamque ministrantem platanum potantibus uni
Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas lupiter ipse Addidit, expediam; pro qua mercede, canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae, Dictaeo coeli Regem pavere sub antro. Solae communes gnatos, consortia tecta Vrbis, habent, magnisque agitant sub legibus
Et patriam solae et certos novere penates; Venturaeque hiemis memores aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita reponunt. Namque aliae victu invigilant, et foedere pacto Exercentur agris; pars intra saepta domorum Narcissi lacrimam, et lentum de cortice gluten, Prima favis ponunt fundamina; deinde tenaces
Suspendunt ceras; aliae, spem gentis, adultos Educunt fetus; aliae purissima mella Stipant; et liquido distendunt nectare cellas. 165 Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti; Inque vicem speculantur aquas et nubila coeli; Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent. Fervetopus, redolentque thymo fragrantia mella.
170 Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis Quum properant, alii taurinis follibus auras Accipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt Aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna; Illi inter sese magna vi brachia tollunt
175 In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum: Non aliter, si parva licet componere magnis, Cecropias innatus apes amor urget habendi, Munere quamque suo. Grandaevis oppida curae, Et munire favos, et daedala fingere tecta.
180 At fessae multa referunt se nocte minores,
Crura thymo plenae: pascuntur et arbuta passim, Et glaucas salices, casiamque,crocumquerubentem, Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacynthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus. 185 Maneruunt portis; nusquam mora; rursus easdem Vesper ubi e pastu tandem decedere campis Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant. Fit sonitus, mussantque oras et limina circum. Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur
190 In noctem, fessosque sopor suus occupat artus. Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt Longius, aut credunt coelo adventantibus Euris; Sed cireum tutae sub moenibus urbis aquantur, Excursusque breves tentant, et saepe lapillos,
195 Vt cymbae instabiles fluctu iactante saburram, Tollunt; his sese per inania nubila librant. Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt: Verum ipsae e foliis natos et suavibus herbis Ore legunt; ipsae regem parvosque Quirites Sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt; Saepe etiam duris errando in cotibus alas Attrivere, ultroque animam sub fasce dedere. Tantus amor florum, et generandi gloria mellis. 205 Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi Excipiat: neque enim plus septima ducitur aestas; At genus immortale manet, multosque per annos Stat Fortuna domus, et avi numerantur avorum. Praeterea regem non sic Aegyptos, et ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes, Observant. Rege incolumi mens omnibus una est; Amisso rupere fidem; constructaque mella Diripuere ipsae, et crates solvere favorum. Ille operum custos; illum admirantur, et omnes 215 Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes; Et saepe attollunt humeris, et corpora bello Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mor-
His quidam signis atque haec exempla secuti, Esse apibus partem divinae mentis, et haustus Aetherios dixere. Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profun
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; Scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
Omnia; nec morti esse locum, sed viva volare Sideris in numerum, atque alto succedere coelo.
Si quando sedem augustam, servataque mella Thesauris, relines: prius haustu sparsus aquarum Ora fove, fumosque manu praetende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,
« السابقةمتابعة » |