Et multa duram stipula filicumque maniplis Sternere subter humum, glacies ne frigida laedat Molle pecus, scabiemque ferat turpesque podagras. Post hinc digressus iubeo frondentia capris Arbuta sufficere, et fluvios praebere recentes; Et stabula a ventis hiberno opponere soli Ad medium conversa diem: quum frigidus olim Iam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno. Hae quoque non cura nobis leviore tuendae; Nec minor usus erit: quamvis Milesia magno Vellera mutentur Tyrios incocta rubores. Densior hinc suboles; hinc largi copia lactis. Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, Laeta magis pressis manabunt flumina mammis. 510 Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci, setasque comantes, Vsum in castrorum, et miseris velamina nautis. Pascuntur vero silvas, et summa Lycaei, Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos. Atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque Ducunt, et gravido superant vix ubere limen. Ergo omni studio glaciem ventosque nivales, Quo minor est illis curae mortalis egestas, Avertes; victumque feres, et virgea laetus Pabula; nec tota claudes foenilia bruma. At vero, Zephyris quum laeta vocantibus aestas In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet: Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, 325 Et ros in tenera pecori gratissimus herba. Inde, ubi quarta sitim coeli collegerit hora, Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae; Ad puteos aut alta greges ad stagna iubeto Currentem ilignis potare canalibus undam; Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos; aut sicubi nigrum Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; 335 Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus Solis ad occasum: quum frigidus aëra vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna,
485. Litoraque alevonen resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
340 Prosequar, et raris habitata mapalia tectis? Saepe diem noctemque, et totum ex ordine mensem Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum Armentarius Afer agit, tectumque, laremque, 345 Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Non secus ac patriis acer Romanus in armis Iniusto sub fasce viam quum carpit, et hosti Ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non, qua Scythiae gentes, Maeotiaque unda,
350 Turbidus et torquens flaventes Ister arenas, Quaque reditmedium Rhodope porrecta subaxem; Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullae Aut herbae campo apparent aut arbore frondes: refr Sed iacet aggeribus niveis informis et alto..
355 Terra gelu late, septemque assurgit in ulnas; Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri. Tum sol pallentes haud unquam discutit umbras, Nec quum invectus equis altum petit aethera,
Praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum. 360 Concrescunt subitae currenti in flumine crustae, Vndaque iam tergo ferratos sustinet orbes: Puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris. Aeraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt Indutae, caeduntque securibus humida vina, 265 Et totae solidam in glaciem vertere lacunae, Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non secius aëre ninguit: Intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis Corpora magna boum; confertoque agmine cervi Torpent molenova, et summis vix cornibus exstant. 370 Hos non immissis canibus, non cassibus ullis, Puniceaeve agitant pavidos formidine pinnae: Sed frustra oppositum trudentes pectore montem Comminus obtruncant ferro, graviterque rudentes Caedunt, et magno laeti clamore reportant. Ipsi in defossis specubus secura sub alta Otia agunt terra, congestaque robora, totasque Advolvere focis ulmos, ignique dedere. Hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. Talis Hyperboreo Septem subiecta trioni Gens effrena virúm Rhipaeo tunditur Euro, Et pecudum fulvis velatur corpora setis.
Si tibi lanitium curae: primum aspera Lappaeque tribulique absint; fuge pabula laeta; 385 Continuoque greges villis lege mollibus albos. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reiice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum; plenoque alium circumspice campo. 390 Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit, In nemora alta vocans; nec tu adspernata vo
At, cuilactis amor, cytisum lotosque frequentes Ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas. Hinc et amant fluvios magis, ac magis ubera ten
Et salis occultum referunt in lacte saporem. Multi iam excretos prohibent a matribus haedos, Primaque ferratis praefigunt ora capistris. Quod surgente die mulsere horisque diurnis,
Noctepremunt; quodiamtenebris et sole cadente, Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor; Aut parco sale contingunt, hiemique reponunt.
Nec tibi cura canum fuerit postrema: sed una 405 Veloces Spartae catulos acremque Molossum Pasce sero pingui. Nunquam custodibus illis Nocturnum stabulis furem incursusque luporum, Aut impacatos a tergo horrebis Iberos. Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros,
410 Et canibus leporem, canibus venabere damas; Saepe volutabris pulsos silvestribus apros Latratu turbabis agens, montesque per altos Ingentem clamore premes ad retia cervum.
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,
415 Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu Vipera delituit, coelumque exterrita fugit; Aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, Pestis acerba boum, pecorique adspergere virus, 420 Fovithumum. Cape saxa manu, cape robora, pastor. Tollentemque minas et sibila colla tumentem Deiice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte, Quum medii nexus extremaeque agmina caudae Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.
425 Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, Squamea convolvens sublato pectore terga, Atque notis longam maculosus grandibus alvum: Qui dum amnes ulli rumpuntur fontibus, et dum Vere madent udo terrae ac pluvialibus austris,
430 Stagna colit; ripisque habitans, hic piscibus atram Improbus ingluviem ranisque loquacibus explet. Postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, Exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens Saevit agris, asperque siti atque exterritus aestu.
435 Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,
Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas: Quum positis novus exuviis nitidusque iuventa Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens, Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
Morborum quoque te caussas et signa docebo. 440
Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber Altius ad vivum persedit et horrida cano Bruma gelu; vel quum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri Perfundunt, udisque aries in gurgite villis Mersatur, missusque secundo defluit amni; Aut tonsum tristi contingunt corpus amurca, Et spumas miscent argenti, vivaque sulfura, Ideasque pices, et pingues unguine ceras, Scillamque, elleborosque graves, nigrumque bi-
Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum
Quam si quis ferro potuit rescindere summum Vlceris os. Alitur vitium, vivitque tegendo: Dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor 455 Abnegat, aut meliora deos sedet omina poscens. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa Quum furit, atque artus depascitur arida febris, Profuit incensos aestus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam: Bisaltae quo more solent, acerque Gelonus, Quum fugitin Rhodopen atque in deserta Getarum, Et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae Videris, aut summas carpentem ignavius herbas, 465 Extremamque sequi, aut medio procumbere campo Pascentem, et serae solam decedere nocti: Continuo culpam ferro compesce, prius quam Dira per incautum serpant contagia vulgus.
« السابقةمتابعة » |