صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][merged small][merged small]

Hactenus arvorum cultus et sidera coeli; Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum Virgulta, et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena 5 Muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno Floret ager, spumat plenis vindemia labris; Huc, pater o Lenaee, veni; nudataque musto Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis. 10 Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae Sponte sua veniunt, camposque et flumina late Curva tenent: ut molle siler, lentaeque genestae, Populus, et glauca canentia fronde salicta. Pars autem posito surgunt de semine: ut altae 15 Castaneae, nemorumque Iovi quaemaximafrondet Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva: Vt cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subiicit umbra. 20 Hos Natura modos primum dedit; his genus omne Silvarum fruticumque viret

nemorumque sa

crorum.

[ocr errors]

25

Sunt alii, quos ipse via sibi reperit usus. Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo, Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos; Silvarumque aliae pressos propaginis arcus Exspectant, et viva sua plantaria terra. Nil radicis egent aliae; summumque putator Haud dubitat terrae referens mandare cacumen, Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu! Truditur e sicco radix oleagina ligno. Et saepe alterius ramos impune videmus Vertere in alterius; mutatamque insita mala Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agiteo, propriosgeneratim discite cultus, 35

Agricolae, fructusque feros mollite colendo;

Neu segnes iaceant terrae. luvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque volens da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto:
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox. Ades, et primi lege litoris oram.
In manibus terrae. Non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque

si quis

Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum; cultuque frequenti
In quascunque voces artes haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros:
Nunc altae frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.

30

40

45

50

55

lam, quae seminibus iactis se sustulit arbos, Tarda venit, seris factura nepotibus umbran; Pomaque degenerant succos oblita priores; 60 Et turpes avibus praedam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est laborimpendendus, et omues Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites Respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

65 Plantis et durae coruli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida;

70 Et steriles platani malos gessere valentes;
Castaneae fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere
simplex.

Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmae,
75 Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces
80 Plantae immittuntur: neclongum tempus,etingens
Exiit ad coelum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes et non sua poma.
Praeterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, neque Idaeis cyparissis.
85 Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
Orchades, et radii, et amara pausia bacca,
Pomaque, et Alcinoi silvae; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
90 Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albac;

Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae;
Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam, 95
Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina;
Tmolius assurgit quibus, et rex ipse Phanaeus;
Argitisque minor: cui non certaverit ulla,
Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos. 100
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
Transierim, Rhodia, ettumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque, quam multae species, nec, nomina

quae sint,

Est numerus; neque enim numero comprendere

refert:

Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem 105
Discere quam multae Zephyro turbentur arenae;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi.
Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos:
Divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
Fert ebenum; solis est turea virga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Aethiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis? ubi aëra vincere summum
Arboris haud ullae iactu potuere sagittae.

110

[ocr errors]

115

120

Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris. 123 VIRG. OP

D

Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali; quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,

130 Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late iactaret odorem,
Laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi

135 Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiae certent; non Bactra, neque Indi,
Totaque turiferis Panchaia pinguis arenis.

140 Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertere, satis immanis dentibus hydri;
Nec galeis densisque virûm seges horruit hastis:
Sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
Implevere; tenent oleae armentaque laeta.

145 Hine bellator equus campo sese arduus infert;
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deûm duxere triumphos.
Hic ver assiduum, atque alienis mensibus aéstas;

150 Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbor.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes;
Necrapítimmensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
155 Adde tot egregias urbes, operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque alluit

infra?

Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,

160 Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino!

« السابقةمتابعة »