Etsi me vario iactatum laudis amore, Irritaque expertum fallacis praemia vulgi, Cecropius suaves exspirans hortulus auras Florentis viridi Sophiae complectitur umbra: 5 Num mea quaeret eo dignum sibi quaerere carmen? Longe aliud studium atque alios accincta labores, Altius ad magni suspendit sidera mundi, Et placitum paucis ausa est adscendere collem: Non tamen absistam coeptum detexere munus.
10 In quo iure meas utinam requiescere Musas, Et leviter blandum liceat deponere morem. Quod si mirificum proferre valent genus omnes Mirificum secli, modo sit tibi velle libido; Si me iam summa Sapientia pangeret arce,
15 Quatuor antiquis quae heredibus est data consors: Vnde hominum errores longe lateque per orbem Despicere, atque humiles possem contemnere
Non ego te talem venerarer munere tali;
Non equidem; quamvis interdum ludere nobis, 20 Et gracilem molli liceat pede claudere versum; Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
Qualis Erechtheis olim portatur Athenis, Debita cum castae solvuntur vota Minervae, Tardaque confecto redeunt Quinquatria lustro, Cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro, Et prono gravidum provexit pondere cursum. Felix ille dies, felix et dicitur annus; Felices, qui talem annum videre, diemque. Ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae: Magna Giganteis ornantur pepla tropaeis; Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco; Additur aurata deiectus cuspide Typho, Qui prius, Ossaeis consternens aethera saxis, Emathio celsum duplicabat vertice Olympum. Tale Deae velum solemni in tempore portant. Tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu Purpureos inter Soles et candida Lunae Sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, Naturae rerum magnis intexere chartis; Aeternum Sophiae coniunctum carmine nomen Nostra tuum senibus loqueretur pagina seclis. Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur
Nunc primum teneros firmamus robore nervos: Haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi Prima rudimenta et primos exegimus annos, Accipe dona, meo multum vigilata labore, Et praemissa tuis non magna exordia rebus: Impia prodigiis ut quondam exterruit amplis Scylla, novosque avium sublimis in aëre coetus Viderit; et tenui conscendens sidera penna Caeruleis sua tecta supervolitaverit alis; Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo, Proque patris solvens excisa funditus urbe. Complures illam, et magni, Messala, poëtae (Nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum) 55 Longe alia perhibent mutatam membra figura,
Scyllaeum monstra in saxum conversa vocari; Illam esse, aerumnis quam saepe legamus Vlixi Candida succinctam latrantibus inguina monstris 60 Dulichias vexasse ratis, et gurgite in alto
Deprensos nautas canibus lacerasse marinis. Sed neque Maeoniae haec patiuntur credere chartae,
Nec malus istorum dubiis erroribus auctor. Namque alias alii vulgo finxere puellas, 65 Quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero. Ipsi seu Lamie mater sit, sive Crataeis, Sive illam monstro genuit Persea biformi, Sive est neutra parens: atque hoc in carmine toto Inguinis est vitium et Veneris descripta libido;
70 Sive etiam est iactis speciem mutata venenis, Infelix virgo: quid enim commiserat illa? Ipse Pater nudam saeva complexus arena Coniugium carae violaverat Amphitrites: Attamen exegit longo post tempore poenas, 75 Vt, cum cura sui veheretur coniugis alto, Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum. Seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnes, Et cupidos quaestu passim spoliaret amantes: Piscibus et canibus rabidis vallata repente,
80 Horribiles circum vidit se sistere formas. Heu quoties mirata novos expalluit artus! Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus! Ausa quod est mulier numen fraudare Deorum, Et dictam Veneri votorum vertere poenam: 85 Quam, mala multiplici iuvenum quod saepta caterva Dixerat atque animo meretrix iactata ferarum, Infamem tali merito rumore fuisse, Docta Palaephatia testatur voce papyrus. Quidquid, et ut quisque est tali de clade locutus, go Omnia sint: potius liceat notescere Cirin; Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quae, cantus meditanti mittere certos, Magna mihi cupido tribuistis praemia, Divae Pierides: quarum castos altaria postes Munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi 95 Deponunt flores, aut suave rubens narcissus, Aut.crocus alterna coniungens lilia caltha, Sparsaque liminibus floret rosa: nunc age, Divae, Praecipue nostro nunc adspirate labori; Atque novum aeterno praetexite honore volumen. 100
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes, Actaeos inter colles et candida Thesei Purpureis late ridentia litora conchis: Quarum non ulli fama concedere digna Stat Megara, Actaei quondam munita labore. Alcathoi, Phoebique; Deus namque adfuit illi: Vnde etiam, citharae voces imitatus acutas, Saepe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus, Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem. Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, 110 Fecerat infestam populator remige Minos:
Hospitio quod se Nisi Polyïdos avito, Carpathium fugiens et flumina Caeratea, Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea sternebat rura sagitta. Sed neque tune cives, neque tunc rex ipse veretur Infesto ad muros volitantes agmine turmas Ducere, et Indomita virtute retundere mentes: Responsum quoniam satis est meminisse Deorum. Nam capite a summo regis, mirabile dictu, Candida caesaries; florebant tempora lauro;
At roseus medio fulgebat vertice crinis:
Cuius quam servata diu natura fuisset, Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum, Concordes stabili firmarunt numine Parcae.
Ergo omnis caro residebat cura capillo;
Aurea solemni comtum quoque fibula ritu
Mopsopio tereti nectebat dente cicadae.
Nec vero haec vobis custodia vana fuisset, 130 Nec fuerat: nisi Scylla, novo concepta furore,
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum, O nimium cupidis si non inhiasset ocellis! Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem
135 Iupiter: ille etiam Poenos domitare leones Et validas docuit vires mansuescere tigris, Ille etiam Divos, homines; sed dicere magnum est; Idem tum tristes acuebat parvulus iras Iunonis magnae: [cuius periuria Divae
140 Olim se meminisse diu periura puellae Non ulli liceat:] violaverat inscia sedem, Dum sacris operata Deae lascivit, et extra Procedit longe matrum comitumque catervam, Suspensam gaudens in corpore ludere vestem,
145 Et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans: Necdum etiam castos agitaverat ignis honores, Necdum solemni lympha perfusa sacerdos Pallentis foliis caput exornarat olivae: Cum lapsa e manibus fugit pila, cumque relapsa
150 Procurrit virgo: quo utinam ne prodita ludo Aurea tam gracili solvisset corpora palla! Omnia, quae retinere gradum, cursumque morari Possent, o tecum vellem tua semper haberes! Non unquam violata manu sacraria Divae,
155 Iurando infelix nequidquam iura piasses. Et si quis nocuisse tibi periuria credat, Causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. At levis ille Deus, cui semper ad ulciscendum Quaeritur ex omni verborum iniuria dicto,
160 Aurea fulgenti depromens tela pharetra, Heu nimium tereti, nimium Tirynthia visu, Virginis in tenera deíixerat omnia mente.
Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem,
« السابقةمتابعة » |