Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat. Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes 95 Vimineasque trahit crates, iuvat arva; neque illum Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo; Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro, Exercetque frequenstellurem, atque imperatarvis. Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, Laetus ager. Nullo tantum se Mysia cultu Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes. Quid dicam, iacto qui semine comminus arva 105 Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenae? Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes? Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis, Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit? illa cadens raucum per laevia murmur
110 Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva. Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, Luxuriem segetum tenera depascit in herba, Quum primum sulcos aequant sata? quique paludis Collectum humorem bibula deducit arena?
115 Praesertim incertis si mensibus amnis abundans Exit, et obducto late tenet omnia limo: Vnde cavae tepido sudant humore lacunae.
Nec tamen, haec quum sint hominumque boum
→ que labores Versando terram experti, nihil improbus anser, 120 Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris, Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis aouens mortalia corda; Nec torpere gravi passus sua regna veterno. 125 Ante Iovem nulli subigebant arva coloni: Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant; ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat. Ille malum virus serpentibus addidit atris, Praedarique lupos iussit, pontumque moveri, Mellaque decussit foliis, ignemque removit, Et passim rivis currentia vina repressit: Vt varias usus meditando extunderet artes Paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam; Vt silicis venis abstrusum excuderet ignem. Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; Navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton. Tum laqueis captare feras, et fallere visco, Inventum, et magnos canibus circumdare saltus. 140 Atque alius latum funda iam verberat amnem Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina. Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae, (Nam primi cuneis scindebant fissile lignum) Tum variae venere artes. Labor omnia vicit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram Instituit: quum iam glandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae, et victum Dodona negaret. Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos 150
Esset robigo, segnisque horreret in arvis Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva, Lappaeque tribulique; interque nitentia culta Infelix lolium et steriles dominantur avenae. Quod nisi et assiduis terram insectabere rastris, 155 Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem: Heu, magnum alterius frustra spectabis acervum, Concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, 160 Quîs sine nec potuere seri nec surgere messes: Vomis, et inflexi primum grave robur aratri, Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri; 165 Virgea praeterea Celei vilisque supellex, Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur
170 In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri: Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus Stivae, quae currus a tergo torqueat imos;
175 Et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro, Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci:
180 Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat; Tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit; Aut oculis capti fodere cubilia talpae; Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae 185 Monstra ferunt; populatque ingentem farris
Curculio, atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, quum se nux plurima silvis Induet in florem et ramos curvabit olentes. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
190 Magnaque cum magno veniet tritura calore. At si luxuria foliorum exuberat umbra, Nequidquam pingues palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius et nigra perfundere amurca,
195 Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset; Et, quamvis igni exiguo properata maderent, Vidi lecta diu, et multo spectata labore, Degenerare tamen: ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri: Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis, is, 205 Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris iam dividit orbem: Exercete, viri, tauros; serite hordea campis, Vsquesubextremum brumae intractabilis imbrem. Nec non et lini segetem et Cereale papaver Tempus humo tegere, et iamdudum incumbere
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres 215
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura: Candidus auratis aperit quum cornibus annum Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum, solisque instabis aristis: Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur, Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, Debita quam sulcis committas semina, quamque Invitae properes anni spem credere terrae. Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos Exspectata seges vanis elusit avenis. Si vero viciamque seres vilemque faselum, Nec Pelusiacae curam adspernabere lentis: Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes; Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. 230
Idcirco certis dimensum partibus orbem Per duodena regit mundi Sol aureus astra. Quinque tenentcoelumzonae, quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni: 235 Quam circum extremae dextra laeva que trahuntur, Caerulea glacie concretae atque imbribus atris. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divům. Via secta per ambas, Obliquus qua se signorum verteret ordo.
240 Mundus, utad Scythiam Rhipaeasque arduusarces Consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis
245 Circum, perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes aequore tingi. Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, Semper et obtenta densantur nocte tenebrae: Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit; 250 Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere coelo Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi; Et quando infidum remis impellere marmor 255 Conveniat; quando armatas deducere classes, Aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustrasignorum obitus speculamuret ortus, Temporibusque parem diversis quatuor annum. Frigidus agricolam si quando continet imber, 260 Multa, forent quae mox coelo properanda sereno, Maturare datur; durum procudit arator Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres; Aut pecori signum, aut numeros impressit acervis. Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
265 Atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga; Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus Fas et iura sinunt. Rivos deducere nulla
« السابقةمتابعة » |