صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

P. VIRG. MAR. AEN. LIB. ΧΙ.

337

Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite, ait; egregias animas, quae sanguine nobis
Hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
Muneribus; moestamque Evandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, dies, et funere mersit acerbo.

Sicaitillacrimans, recipitque ad limina gressum:
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
Servabat senior, qui Parrhasio Evandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus aeque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnes famulumque manus Troianaque

turba

Et moestum Iliades crinem de more solutae.
Vt vero Aeneas foribus sese intulit altis:
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, moestoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Vt vidit, laevique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
Tene, inquit, miserande puer, quum laeta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres
Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non haec Evandro de te promissa parenti
Discedens dederam, quum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque mo-

30

35

40

45

neret

Acres esse viros, cum dura proelia gente.
Et nunc ille quidem spe multum captus inani,
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis:
Nos iuvenem exanimum, et niliam coelestibus ullis

50

Debentem, vano moesti comitamur honore.

Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?
Haec mea magnafides? Atnon, Evandre, pudendis 55

Vulneribus pulsum adspicies; nec sospite dirum

VIRG. OP

Y

Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Praesidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus

60 Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrimis: solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
65 Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
Qualem virgineo demessum pollice florem
Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi:
70 Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma re-

cessit;

Non iam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes auroque ostroque rigentes
Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
75 Fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Harum unam iuveni supremum moestus honorem
Induit, arsurasque comas obnubit amictu;
Multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
Aggerat, et longo praedam iubet ordine duci.

80 Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem.
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
Inferias, caeso sparsuros sanguine flammam;
Indutosque iubet truncos hostilibus armis
Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.

85 Ducitur infelix aevo confectus Acoetes,
Pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora;
Sternitur et toto proiectus corpore terrae.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus, positis insignibus, Aethon
go It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora.
Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus

1

Victor habet. Tum moesta phalanx, Teucrique

sequuntur,

Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis.
Postquam omnis longe comitum processerat ordo,
Substitit Aeneas, gemituque haec addidit alto:
Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
Fata vocant. Salve aeternum mihi, maxime Palla,
Aeternumque vale. Nec plura effatus ad altos
Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.
Iamque oratores aderant ex urbe Latina,

95

100

110

Velati ramis oleae, veniamque rogantes:
Corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terrae;
Nullum cum victis certamen et aethere cassis:
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105
Quos bonus Aeneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur venia, et verbis haec insuper addit:
Quaenam vos tanto Fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat: his mecum decuit concurrere telis;
Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.
Dixerat Aeneas. Olli obstupuere silentes;
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
Infensus iuveni Turno sic ore vicissim
Orsa refert: O fama ingens, ingentior armis,
Vir Troiane, quibus coelo te laudibus aequem?

Justitiaene prius mirer, belline laborum?

120

125

Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem;
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Iungemus regi. Quaerat sibi foedera Turnus.

130 Quin et fatales murorum attollere moles,
Saxaque subvectare humeris Troiana iuvabit.
Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies, et, pace sequestra,
Per silvas Teucri, mixtique impune Latini,

135 Erravere iugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, 140 Evandrum Evandrique domos et moenia complet, Quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere, et de more vetusto Funereas rapuere faces; lucet via longo Ordine flammarum, et late discriminat agros.

145 Contra turba Phrygum veniens plangentia iungunt
Agmina. Quae postquam matres succedere tectis
Viderunt, moestam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere;
Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
150 Procubuit super, atque haeret lacrimansque ge-
mensque,

Et via vix tandem voci laxata dolore est:
Non haec, o Palla, dederas promissa parenti.
Cautius ut saevo velles te credere Marti!
Haud ignarus eram, quantum novagloria in armis,

155 Et praedulce decus primo certamine posset.
Primitiae iuvenis miserae! bellique propinqui
Dura rudimenta! et nulli exaudita deorum
Vota precesque meae! tuque, o sanctissima con-

iunx,

Felix morte tua, neque in hunc servata dolorem. 160 Contra ego vivendo vici mea fata, superstes

Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem,
Atque haec pompa domum me, non Pallanta, re-

ferret!

Nec vos arguerim, Teucri, nec foedera, nec, quas
Iunximus hospitio, dextras; sors ista senectae
Debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
Mors natum: caesis Volscorum millibus ante,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
Quam pius Aeneas, et quam magni Phryges, et

quam

165

170

Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis
Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis:
Esset par aetas, et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
Vadite, et haec memores regi mandata referte:
Quod vitam moror invisam, Pallante peremto,
Dextera causa tua est; Turnum gnatoque patrique
Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
Fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,
Nec fas: sed nato Manes perferre sub imos.
Aurora interea miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, referens opera atque labores.

130

Iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarcho Constituere pyras: huc corpora quisque suorum 185 More tulere patrum; subiectisque ignibus atris Conditur in tenebras altum caligine coelum.

Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis,
Decurrere rogos; ter moestum funeris ignem
Lustravere in equis; ululatusque ore dedere.
Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma
It coelo clamorque virûm clangorque tubarum.
Hinc alii spolia occisis derepta Latinis

[ocr errors]

Coniiciunt igni; galeas, ensesque decoros,

« السابقةمتابعة »