P. VIRG. MAR. AEN. LIB. ΧΙ.
Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite, ait; egregias animas, quae sanguine nobis Hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25 Muneribus; moestamque Evandri primus ad urbem Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, dies, et funere mersit acerbo.
Sicaitillacrimans, recipitque ad limina gressum: Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes Servabat senior, qui Parrhasio Evandro Armiger ante fuit; sed non felicibus aeque Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnes famulumque manus Troianaque
Et moestum Iliades crinem de more solutae. Vt vero Aeneas foribus sese intulit altis: Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, moestoque immugit regia luctu. Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora Vt vidit, laevique patens in pectore vulnus Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis: Tene, inquit, miserande puer, quum laeta veniret, Invidit Fortuna mihi, ne regna videres Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ? Non haec Evandro de te promissa parenti Discedens dederam, quum me complexus euntem Mitteret in magnum imperium, metuensque mo-
Acres esse viros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani, Fors et vota facit, cumulatque altaria donis: Nos iuvenem exanimum, et niliam coelestibus ullis
Debentem, vano moesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!
Hi nostri reditus, exspectatique triumphi? Haec mea magnafides? Atnon, Evandre, pudendis 55
Vulneribus pulsum adspicies; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum Praesidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule! Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
60 Imperat, et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui supremum comitentur honorem, Intersintque patris lacrimis: solatia luctus Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum 65 Arbuteis texunt virgis et vimine querno, Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt: Qualem virgineo demessum pollice florem Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi: 70 Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma re-
Non iam mater alit tellus, viresque ministrat. Tunc geminas vestes auroque ostroque rigentes Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido 75 Fecerat, et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum moestus honorem Induit, arsurasque comas obnubit amictu; Multaque praeterea Laurentis praemia pugnae Aggerat, et longo praedam iubet ordine duci.
80 Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caeso sparsuros sanguine flammam; Indutosque iubet truncos hostilibus armis Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
85 Ducitur infelix aevo confectus Acoetes, Pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora; Sternitur et toto proiectus corpore terrae. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus, positis insignibus, Aethon go It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus
Victor habet. Tum moesta phalanx, Teucrique
Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum processerat ordo, Substitit Aeneas, gemituque haec addidit alto: Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli Fata vocant. Salve aeternum mihi, maxime Palla, Aeternumque vale. Nec plura effatus ad altos Tendebat muros, gressumque in castra ferebat. Iamque oratores aderant ex urbe Latina,
Velati ramis oleae, veniamque rogantes: Corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, Redderet, ac tumulo sineret succedere terrae; Nullum cum victis certamen et aethere cassis: Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105 Quos bonus Aeneas, haud aspernanda precantes, Prosequitur venia, et verbis haec insuper addit: Quaenam vos tanto Fortuna indigna, Latini, Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis Oratis? equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent; Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit Hospitia, et Turni potius se credidit armis. Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115 Si bellum finire manu, si pellere Teucros Apparat: his mecum decuit concurrere telis; Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem. Dixerat Aeneas. Olli obstupuere silentes; Conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances Infensus iuveni Turno sic ore vicissim Orsa refert: O fama ingens, ingentior armis, Vir Troiane, quibus coelo te laudibus aequem?
Justitiaene prius mirer, belline laborum?
Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem; Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino Iungemus regi. Quaerat sibi foedera Turnus.
130 Quin et fatales murorum attollere moles, Saxaque subvectare humeris Troiana iuvabit. Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigere dies, et, pace sequestra, Per silvas Teucri, mixtique impune Latini,
135 Erravere iugis. Ferro sonat icta bipenni Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus; Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum, Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, 140 Evandrum Evandrique domos et moenia complet, Quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere, et de more vetusto Funereas rapuere faces; lucet via longo Ordine flammarum, et late discriminat agros.
145 Contra turba Phrygum veniens plangentia iungunt Agmina. Quae postquam matres succedere tectis Viderunt, moestam incendunt clamoribus urbem. At non Evandrum potis est vis ulla tenere; Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto 150 Procubuit super, atque haeret lacrimansque ge- mensque,
Et via vix tandem voci laxata dolore est: Non haec, o Palla, dederas promissa parenti. Cautius ut saevo velles te credere Marti! Haud ignarus eram, quantum novagloria in armis,
155 Et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuvenis miserae! bellique propinqui Dura rudimenta! et nulli exaudita deorum Vota precesque meae! tuque, o sanctissima con-
Felix morte tua, neque in hunc servata dolorem. 160 Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem, Atque haec pompa domum me, non Pallanta, re-
Nec vos arguerim, Teucri, nec foedera, nec, quas Iunximus hospitio, dextras; sors ista senectae Debita erat nostrae. Quod si immatura manebat Mors natum: caesis Volscorum millibus ante, Ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, Quam pius Aeneas, et quam magni Phryges, et
Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto. Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis: Esset par aetas, et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? 175 Vadite, et haec memores regi mandata referte: Quod vitam moror invisam, Pallante peremto, Dextera causa tua est; Turnum gnatoque patrique Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus Fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero, Nec fas: sed nato Manes perferre sub imos. Aurora interea miseris mortalibus almam Extulerat lucem, referens opera atque labores.
Iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarcho Constituere pyras: huc corpora quisque suorum 185 More tulere patrum; subiectisque ignibus atris Conditur in tenebras altum caligine coelum.
Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis, Decurrere rogos; ter moestum funeris ignem Lustravere in equis; ululatusque ore dedere. Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma It coelo clamorque virûm clangorque tubarum. Hinc alii spolia occisis derepta Latinis
Coniiciunt igni; galeas, ensesque decoros,
« السابقةمتابعة » |