Omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum, 615 Et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat, Teucrisque pio detsanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen, Pilumnusque illi quartus pater; et tua larga Saepe manu multisque oneravit limina donis, Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: Si mora praesentis leti tempusque caduco Oratur iuveni, meque hoc ita ponere sentis: Tolle fuga Turnum, atque instantibus eripe fatis. Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis Sub precibus venia ulla latet, totumque moveri Mutarive putas bellum: spes pascis inanes. Et Iuno allacrimans: Quid si, quod voce gravaris, quod Mente dares; atque haec Turnorata vita maneret! Nunc manet insontem gravis exitus: aut ego veri 630 Vana feror. Quod ut o potius formidine falsa Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas! Haec ubi dicta dedit: coelo se protenus alto Misit, agens hiemem, nimbo succincta, per auras; Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram In faciem Aeneae (visu mirabile monstrum!)
Dardaniis ornat telis; clipeumque iubasque Divini assimulat capitis; dat inania verba; Dat sine mente sonum, gressusque effingit euntis. 640 Morte obita quales fama est volitare figuras, Aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago, Irritatque virum telis, et voce lacessit. Instat cui Turnus, stridentemque eminus hastam 645 Coniicit; illa dato vertit vestigia tergo. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus Credidit, atque animo spem turbidus hausit in-
Quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;
650 Hac dabitur dextra tellus quaesita per undas. Talia vociferans sequitur, strictumque coruscat Mucronem; nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi Expositis stabat scalis, et ponte parato; 655 Qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago Coniicit in latebras; nec Turnus segnior instat; Exsuperatque moras, et pontes transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem, 660 Avulsamque rapit revoluta per aequora navem. Illum autem Aeneas absentem in proelia poscit; Obvia multa virûm demittit corpora morti. Tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago; Sed sublime volans nubi se immiscuit atrae:
665 Quum Turnum medio interea fertaequore turbo. Respicit ignarus rerum, ingratusque salutis, Et duplices cum voce manus ad sidera tendit: Omnipotens genitor, tanton' me crimine dignum Duxisti, et tales voluisti expendere poenas? 670 Quo feror? unde abii? quae me fuga, quemve
Laurentesne iterum muros aut castra videbo? Quid manus illa virûm, qui me meaque armasecuti? Quosne (nefas) omnes infanda in morte reliqui? Et nunc palantes video, gemitumque cadentum
675 Accipio. Quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat Terra mihi? Vos o potius miserescite, venti; In rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro) Ferte ratem, saevisque vadis immittite Syrtis: Quo neque me Rutuli, nec conscia fama sequatur. 680 Haec memorans, animo nunc huc, nunc fluctuat
An sese mucrone ob tantum dedecus amens Induat, et crudum per costas exigat ensem; Fluctibus an iaciat mediis, et litora nando
Curva petat, Teucrûmque iterum se reddatin arma. Ter conatus utramque viam : ter maxima Iuno Continuit; iuvenemque animi miserata repressit. Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo; Et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. At Iovis interea monitis Mezentius ardens Succedit pugnae, Teucrosque invadit ovantes. Concurrunt Tyrrhenae acies, atque omnibus uni, Vni odiisque viro telisque frequentibus instant. Ille, velut rupes, vastum quae prodit in aequor, Obvia ventorum furiis, expostaque ponto,
Vim cunctam atque minas perfert coelique maris- 695
Ipsaimmota manens: prolemDolichaonis Hebrum Sternit humi, cum quo Latagum, Palmumque fu-
Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis Occupat os faciemque adversam; poplite Palmum Succiso volvi segnem sinit; armaque Lauso Donat habere humeris, et vertice figere cristas. Nec non Evanthen Phrygium, Paridisque Mimanta Aequalem comitemque: una quem nocte Theano In lucem genitori Amyco dedit, et face praegnans Cisseïs regina Parin: Paris urbe paterna Occubat; ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac velut ille canum morsu de montibus altis Actus aper, multosVesulus quem pinifer annos Defendit, multosve palus Laurentia, silva Pastus arundinea, postquam inter retia ventum est, 710 Substitit, infremuitque ferox, et inhorruit armos: Nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus; Sed iaculis tutisque procul clamoribus instant: Ille autem impavidus partes cunctatur in omnes, Dentibus infrendens, et tergo decutit hastas: Haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, Non ulli est animus stricto concurrere ferro;
Missilibus longe et vasto clamore lacessunt. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, 720 Graius homo; infectos linquens profugus hyme
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, Purpureum pennis et pactae coniugis ostro: Impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans; Suadet enim vesana fames; si forte fugacem
725 Conspexit capream, aut surgentem in cornua cer
Gaudet, hians immane, comasque arrexit, et haeret Visceribus super incumbens; lavit improba teter Ora cruor:
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes;
730 Sternitur infelix Acron, et calcibus atram Tundithumum exspirans, infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden Sternere, nec iacta caecum dare cuspide vulnus: Obvius adversoque occurrit, seque viro vir
735 Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes. Conclamant socii laetum paeana secuti. Ille autem exspirans: Non me, quicunque es, inulto,
740 Victor, nec longum laetabere: te quoque fata Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis. Ad quem subridens mixta Mezentius ira: Nunc morere! Ast de me divûm pater atque homi-
Viderit! Hoc dicens eduxit corpore telum.
745 Olli dura quies oculos et ferreus urget Somnus; in aeternam clauduntur lumina noctem. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hy
daspen; Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen: Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten;
Illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis: Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae Deiicit; at Thronium Salius, Saliumque Nealces, Insignis iaculo et longe fallente sagitta.
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors Funera; caedebant pariter pariterque ruebant Victores victique; neque his fuga nota, neque illis. Dî Iovis in tectis iram miserantur inanem Amborum, et tantos mortalibus esse labores; Hine Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno. Pallida Tisiphone media inter millia saevit. At vero ingentem quatiens Mezentius hastam Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, Quum pedes incedit medii per maxima Nerei Stagna viam scindens, humero supereminetundas; 765 Aut, summis referens annosam montibus ornum, Ingrediturque solo et caput inter nubila condit: Talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, Obvius ire parat. Manet imperterritus ille, Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; Atque oculis spatium emensus, quantum satis
Dextra, mihi deus, et telum, quod missile libro, Nunc adsint! voveo praedonis corpore raptis Indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae. Dixit, stridentemque eminus hastam Iniicit; illa volans clipeo est excussa, proculque Egregium Antoren latus inter et ilia figit: Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis Haeserat Evandro, atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno vulnere, coelumque Adspicit, et dulces moriens reminiscitur Argos. Tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem Aere cavum triplici, per linea terga, tribusque
« السابقةمتابعة » |