Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat
160 Eventus belli varios; Pallasque sinistro Affixus lateri iam quaerit sidera, opacae Noctis iter, iam quae passus terraque marique. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete; Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri: Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clust, Quique urbem liquere Cosas: quis tela, sagittae Corytique leves humeris et letifer arcus.
170 Vna torvus Abas: huic totum insignibus armis Agmen, et aura fulgebat Apolline puppis. Sexcentos illi dederat Populonia mater Expertos belli iuvenes; ast Ilva trecentos Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis. divûmque interpres Asylas,
175 Tertius, ille hominum divumqu
Cui pecudum fibrae, coeli cui sidera parent, Et linguae volucrum, et praesagi fulminis ignes, Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae:
180 Vrbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis. Tercentum adiiciunt, mens omnibus una sequendi, Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.
185 Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Transierim, Cinyra et paucis comitate Cupavo, Cuius olorinae surgunt de vertice pennae: Crimen, Amor, vestrum, formaeque insigne pa-
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
190 Populeas inter frondes umbramque sororum Dum canit, et moestum Musa solatur amorem, Canentem molli pluma duxisse senectam;
Linquentem terras, et sidera voce sequentem. Filius, aequales comitatus classe catervas, Ingentem remis Centaurum promovet; ille Instat aquae, saxumque undis immane minatur Arduus, et longa sulcat maria alta carina..
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, 200 Mantua, dives avis: sed non genus omnibus unum. Gens illi triplex, populi sub gente quaterni; Ipsa caput populis; Tusco de sanguine vires. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, Quos patre Benaco velatus arundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctus Verberat assurgens: spumant vada marmore verso. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
Exterrens freta: cui laterum tenus hispida nanti 210 Frons hominem praefert, in pristin desinit alvus; Spumea semifero sub pectore murmurat unda Tot lecti proceres ter denis navibus ibant Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.
Iamque dies coelo concesserat, almaque curru 215
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum : Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) Ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum Occurrit comitum: Nymphae, quas alma Cybebe 220 Numen habere maris, Nymphasque e navibus esse Iusserat, innabant pariter, fluctusque secabant, Quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Agnoscunt longe regem, lustrantque choreis. Quarum, quae fandi doctissima, Cymodocea Pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis.
Tum sicignarum alloquitur: Vigilasne, deûm gens,
Aenea? vigila, et velis immitte rudentes. 230 Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
Nunc pelagi Nymphae, classis tua. Perfidus ut nos Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat, Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor Quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit,
235 Et dedit esse deas, aevumque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur Tela inter media atque horrentes Marte Latinos. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques. Medias illis opponere turmas, 240 Ne castris iungant, certa est sententia Turno. Surge age, et Aurora socios veniente vocari Primus in arma iube, et clipeum cape, quem dedit ipse
Invictum ignipotens, atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non irrita dicta putaris,
245 Ingentes Rutulae spectabit caedis acervos. Dixerat: et dextra discedens impulit altam, Haud ignara modi, puppim. Fugit illa per undas Ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
250 Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.
Tum breviter supera adspectans convexa precatur: Alma parens Idaea deûm, cui Dindyma cordi, Turrigeraeque urbes, biiugique ad frena leones; Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo. Tantum effatus; et interea revoluta ruebat Matura iam luce dies, noctemque fugarat. Principio sociis edicit, signa sequantur, Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. 260 Jamque in conspectu Teucros habet et sua castra. Stans celsa in puppi: clipeum quum deinde sinistra Extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris; spes addita suscitat iras:
Tela manu iaciunt. Quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant 265 Cum sonitu, fugiuntque notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri Ausoniis; donec versas ad litora puppes Respiciunt, totumque allabi classibus aequor. Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes: Non secus, ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor: Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, Nascitur, et laevo contristat lumine coelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit Litora praecipere, et venientes pellere terra. [Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:] Quod votis optastis, adest, perfringere dextra. In manibus Mars ipse, viri. Nunc coniugis esto 280 Quisque suae tectique memor; nunc magna referto Facta, Patrum laudes. Vltro occurramus ad undam, Dum trepidi, egressisque labant vestigia prima. Audentes Fortuna iuvat.
Haec ait, et secum versat, quos ducere contra, Vel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis Pontibus exponit. Multi servare recursus Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu; Per remos alii. Speculatus litora Tarcho, Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda, Sed mare inoffensum crescenti allabitur aestu; Advertit subito proras, sociosque precatur: Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso;
Arrepta tellure semel. Quae talia postquam
Effatus Tarcho: socii consurgere tonsis,
300 Spumantesque rates arvis inferre Latinis;
Donec rostra tenent siccum, et sedere carinae Omnes innocuae. Sed non puppis tua, Tarcho. Namque, inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat:
305 Solvitur, atque viros mediis exponit in undis; Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Impediunt, retrahitque pedem simulunda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit.
310 Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes Aeneas, omen pugnae, stravitque, Latinos, Occiso Therone, virûm qui maximus ultro Aenean petit; huic gladio perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum.
315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre peremta, Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri Quod licuit parvo. Nec longe, Cissea durum, Immanemque Gyan, sternentes agmina clava, Deiecit leto: nihil illos Herculis arma,
320 Nec validae iuvere manus, genitorque Melampus, Alcidae comes, usque graves quum terra labores Praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertes, Intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
325 Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardanea stratus dextra, securus amorum, Qui iuvenum tibi semper erant, miserande, iaceres Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci Progenies; septem numero, septenaque tela 330 Coniiciunt: partim galea clipeoque resultant Irrita; deflexit partim partim stringentia corpus Alma Venus. Fidum Aeneas affatur Achaten: Suggere tela mihi; non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore
« السابقةمتابعة » |