صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][merged small]

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divûm pater atque hominum

rex

Sideream in sedem: terras unde arduus omnes,
Castraque Dardanidum adspectat, populosque

Latinos.

Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse:

5

10

Coelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Quum fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite; et placitum laeti componite foedus. :5
Iupiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert:

O Pater, o hominum divumque aeterna potestas!
(Namque aliud quid sit, quod iam implorare quea

mus?)

20 Cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum; et inundant sanguine fossae.
25 Aeneas ignarus abest. Nunquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae; nec non exercitus alter,
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem, credo, mea vulnera restant;

30 Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua, atque invito numine, Troes
Italiam petiere: luant peccata; neque illos
Iuveris auxilio. Sin tot responsa secuti,
Quae Superi Manesque dabant: cur nunc tua
quisquam

35 Vertere iussa potest? aut cur nova condere fata!
Quid repetam exustas Erycino in litore classes!
Quid tempestatum regem, ventosque furentes
Aeolia excitos? aut actam nubibus Irim?

Nunc etiam Manes (haec intentata manebat

40 Sors rerum) movet: et superis immissa repente
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx

45 Dura: per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis;

Et, quamcunque viam dederit Fortuna, sequatur:

50 Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus, atque Cythera,
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
Exigat Exigat hic aevum. Magna ditione iubeto
Carthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde

Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Iuvit, et Argolicos medium fugisse per ignes;
Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quae-

runt?

Non satius, cineres patriae insedisse supremos,
Atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Si-

moëntą

-55

Redde, oro, miseris; iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Iuno
Acta furore gravi: Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divûmque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam fatis petiit auctoribus, esto,
Cassandrae impulsus furiis: Num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis?
Num puero summam belli, num credere muros?
Tyrrhenamve fidem aut gentes agitare quietas
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
Egit? Vbi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est, Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra:
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater.
Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis?
Arva aliena iugo premere, atque avertere praedas?
Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas?
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;
Et potes in totidem classem convertere Nymphas:
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse, nefandum est?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo

60

65

70

75

80

85

Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis go Obiecit? quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter? Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis 95 Haud iustis assurgis, et irrita iurgia iactas.

Talibus orabat Iuno: cunctique fremebant
Coelicolae assensu vario. Ceu flamina prima
Quum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.

100 Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Infit. Eo dicente deûm domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere; premit placida aequora

pontus.

Accipite ergo, animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris Haud licitum; nec vestra capit discordia finem: Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo; Seu fatis Italûm castra obsidione tenentur,

110 Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Iupiter omnibus idem.
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atraque voragine ripas

115 Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Iupiter aureo
Surgit, coelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere caede viros, et moenia cingere flammis.
120 At legio Aeneadûm vallis obsessa tenetur;
Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rara muros cinxere corona:

125

130

135

Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus et Themon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi iaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti; vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho,
Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines
Accipit et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
Vulnera dirigere et calamos armare veneno,
Maconia generose domo: ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque irrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere moerorum sublimem gloria tollit;
Et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut, ab Evandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque;
Quidve petat, quidve ipse ferat; Mezentius arma 150
Quae sibi conciliet; violentaque pectora Turni
Edocet; humanis quae sit fiducia rebus

140

145

Admonet, immiscetque preces. Haud fit mora;

Tarcho

Jungit opes, foedusque ferit; tum libera fati
Classem conscendit iussis gens Lydia divům,
Externo commissa duci. Aeneïa puppis

155

Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones.

« السابقةمتابعة »