645 Aethere se mittit, spirantes dimovet auras,
Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisae Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos; Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo, 650 Omnia longaevo similis, vocemque, coloremque Et crines albos, et saeva sonoribus arma; Atque his ardentem dictis affatur Iulum: Sit satis, Aeneada, telis impune Numanum Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo
655 Concedit laudem, et paribus non invidet armis; Cetera parce, puer, bello. Sic orsus Apollo Mortales medio adspectus sermone reliquit, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Agnovere deum proceres divinaque tela
660 Dardanidae, pharetramque fuga sensere sonantem. Ergo avidum pugnae, dictis ac numine Phoebi, Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt. It clamor totis per propugnacula muris: 565 Intendunt acres arcus, amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque Dant sonitum flictu galeae; pugna aspera surgit: Quantus ab occasu veniens, pluvialibus Haedis, Verberat imber humum; quam multa grandine
670 In vada praecipitant, quum Iupiter horridus austris Torquet aquosam hiemem, et coelo cava nubila
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, Quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera,
Abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,
675 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem. Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant Armati ferro, et cristis capita alta corusei;
Quales aëriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum, 680 Consurgunt geminae quercus, intonsaque coelo
Attollunt capita, et sublimi vertice nutant.
Irrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentes. Continuo Quercens, et pulcher Aquicolus armis, Et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon, 685
Agminibus totis aut versi terga dedere, Aut ipso portae posuere in limine vitam. Tum magis increscunt animis discordibus irae, Et iam collecti Troes glomerantur eodem, Et conferre manum et procurrere longius audent. 690
Ductori Turno, diversa in parte furenti, Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem Fervére caede nova, et portas praebere patentes. Deserit inceptum, atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos; 695 Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, Coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum Pectus abit; reddit specus atri vulneris undam Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. Tum Meropem atque Erymanta manu, tumsternit
TumBitian ardentem oculis, animisque frementem, Non iaculo: neque enim iaculo vitam ille dedisset; Sed magnum stridens contorta phalarica venit, 705 Fulminis acta modo; quam nec duo taurea terga,
Nec duplici squama lorica fidelis et auro
Sustinuit; collapsa ruunt immania membra. Dattellus gemitum, et clipeum superintonatingens:
Qualis in EuboicoBaiarum litore quondam Saxea pila cadit; magnis quam molibus ante Constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis illisa recumbit;
Miscent se maria, et nigrae attolluntur arenae. 715 Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.
Hic Mars armipotens animum viresque Latinis Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit; Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Vndique conveniunt; quoniam data copia pugnae: Bellatorque animos deus incidit. Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit, Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res: Portam vi multa converso cardine torquet, 725 Obnixus latis humeris, multosque suorum
Moenibus exclusos duro in certamine linquit; Ast alios secum includit recipitque ruentes, Demens, qui Rutulum in medio non agmine regem Viderit irrumpentem, ultroque incluserit urbi: 730 Immanem veluti pecora inter inertia tigrim. Continuo nova lux oculis obfulsit, et arma Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittunt. Agnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens Emicat, et mortis fraternae fervidus ira Effatur: Non haec dotalis regia Amatae; Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.
740 Olli subridens sedato pectore Turnus:
Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram; Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem. Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo Intorquet summis adnixus viribus hastam.
745 Excepere aurae vulnus; Saturnia Iuno
Detorsit veniens; portaeque infigitur hasta. At non hoc telum, mea quod vi dextera versat, Effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor. Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem 750 Dividit, impubesque immani vulnere malas. Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus. Collapsos artus atque arma cruenta cerebro Sternit humi moriens; atque illi partibus aequis Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit. 755 Diffugiunt versi trepida formidine Troes. Et, si continuo victorem ea cura subisset, Rumpere claustra manu sociosque immittere portis: Vitimus ille dies bello gentique fuisset. Sed furor ardentem caedisque insana cupido Egit in adversos.
Principio Phalerim et, succiso poplite, Gygen Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas In tergus: Iuno vires animumque ministrat. Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma; 765 Ignaros deinde, in muris Martemque cientes, Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanim-
Lynceatendentem contra, sociosque vocantem, Vibranti gladio connixus ab aggere dexter Occupat; huic uno deiectum comminus ictu Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum Vastatorem Amycum, quo non felicior alter Vngere tela manu, ferrumque armare veneno; Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis; Crethea Musarum comitem, cui carmina semper 775 Et citharae cordi, numerosque intendere nervis; Semper equos, atque arma virûm, pugnasque ca-
Tandem ductores, audita caede suorum, Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus; Palantesque vident socios, hostemque receptum. 180 Et Mnestheus: Quo deinde fugam, quo tenditis?
Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?
Vnus homo, et vestris, o cives, undique saeptus Aggeribus, tantas strages impune per urbem
785 Ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae, veterumque deorum, Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque? Talibus accensi firmantur, et agmine denso Consistunt. Turnus paullatim excedere pugna,
790 Et fluvium petere, ac partem, quae cingitur amni. Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno, Et glomerare manum: ceu saevum turba leonem Quum telis premit infensis; at territus ille, Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga
795 Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra, Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque Haud aliter retro dubius vestigia Turnus Improperata refert, et mens exaestuat ira. Quin etiam bis tum medios invaserat hostes;
800 Bis confusa fuga per muros agmina vertit. Sed manus e castris propere coit omnis in unum Nec contra vires audet Saturnia Iuno Sufficere; aëriam coelo nam Iupiter Irim Demisit, germanae haud mollia iussa ferentem:
805 Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. Ergo nec clipeo iuvenis subsistere, tantum Nec dextra valet: iniectis sic undique telis Obruitur. Strepit assiduo cava tempora circum Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt;
810 Discussaeque iubae capiti; nec sufficit umbo Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Flumen agit; fessos quatit acer anhelitus artus. 815 Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo Accepit venientem, ac mollibus extulit undis; Et laetum sociis abluta caede remisit.
« السابقةمتابعة » |