صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][merged small]

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Vrit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,
Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum;
Setigerique sues, atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

5

10

15

Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes,

20

Delati in portus, neu litora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis, Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit. 25 Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;

Quum venti posuere, omnisque repente resedit Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 30 Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno, Verticibus rapidis, et multa flavus arena, In mare prorumpit; variae circumque supraque Assuetae ripis volucres et fluminis alveo Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant. 35 Flectere iter sociis terraeque advertere proras Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nuncage, quireges, Erato, quae temporarerum, Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,

40 Expediam, et primae revocabo exordia pugnae. Tu vatem, tu, diva, mone; dicam horrida bella, Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coa

ctam

Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo; +5 Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus. Fauno Picus pater: isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.

50 Filius huic, fato divům, prolesque virilis Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, Iam matura viro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant 55 Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus, avis atavisque potens: quem regia coniunx

Adiungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos: 60
Quam pater inventam, primas quum conderet

arces,

65

70

75

Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu!)
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Vt iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa (nefas!) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum. 80
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta
Consulit Albunea; nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit:
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum

85

go

Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
VIRG. OP

Q

Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,

Atque harum effultus tergo stratisque iacebat 95 Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est: Ne pete connubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis; Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum Nomen in astra ferent, quorumque ab stirpe nepotes

100 Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt. Haec responsa patris Fauni, monitusque silenti Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus: Sed circum late volitans iam Fama per urbes

105 Ausonias tulerat; quum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas, primique duces, et pulcher Iulus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altae;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam

110 Subiiciunt epulis, (sic Iupiter ille monebat)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem

115 Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :

Heus! etiam mensas consumimus? inquit Iulus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit;

120 Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,
Vosque, ait, o fidi Troiae salvete Penates.
Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia,
namque

Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit:
Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum

125 Accisis coget dapibus consumere mensas:

Tum sperare domos defessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.
Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,

Exitiis positura modum.

Quare agite, et primo laeti cum lumine solis,
Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia

gentis,

130

135

Vestigemus, et a portu diversa petamus.
Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
Sic deinde eflatus frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Flumina; tum Noctem, Noctisque orientia signa;
Idaeumque Iovem, Phrygiamque ex ordineMatrem,
Invocat; et duplices Coeloque Ereboque parentes. 140
Hic pater omnipotens ter coelo clarus ab alto
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita moenia condant,
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras laeti statuunt, et vina coronant.

145

150

Postera quum prima lustrabat lampade terras Orta dies: urbem, et fines, et litora gentis Diversi explorant; haec fontis stagna Numict, Hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni Centum oratores augusta ad moenia regis Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes; Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris. 155 Haud mora: festinant iussi, rapidisque feruntur Passibus. Ipse humili designat moenia fossa, Moliturque locum; primasque in litore sedes, Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit. lamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum

160

« السابقةمتابعة »