صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Corpus in Aeacidae; magnas obeuntia terras Tot maria intravi, duce te, penitusque repostas 60 Massylum gentes, praetentaque Syrtibus arva; Iam tandem Italiae fugientis prendimus oras. Hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta. Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, Dîque deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et

[graphic]

Ostia iamque domus patuere ingentia centum
Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:
O tandem magnis pelagi defuncte periclis!
Sed terra graviora manent. In regna Lavinî

85 Dardanidae venient; mitte hanc de pectore curam,
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
Defuerint. Alius Latio iam partus Achilles,
go Natus et ipse dea. Nec Teucris addita Iuno
Vsquam aberit; quum tu supplex in rebus egenis

Quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
Caussa mali tanti coniunx iterum, hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

Tu ne cede malis; sed contra audentior ito,
Qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit
Obscuris vera involvens; ea frena furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Vt primum cessit furor, et rabida ora quierunt,
Incipit Aeneas heros: Non ulla laborum,
O virgo, nova mî facies inopinave surgit;

95

100

Omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi. 105 Vnum oro. Quando hic inferni ianua regis

Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso:
Ire ad conspectum cari genitoris et ora

Contingat; doceas iter; et sacra ostia pandas.

Illum ego per flammas et mille sequentia tela

110

Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi;
Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas coelique ferebat

Invalidus, vires ultra sortemque senectae.

Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem, 115
Idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,
Alma, precor, miserere, potes namque omnia, nec te

Nequidquam lucis Hecate praefecit Avernis:
Si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
Threïcia fretus cithara fidibusque canoris;
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,
Itque reditque viam toties. Quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? Et mî genus ab Iove

summo.

120

Talibus orabat dictis, arasque tenebat; Quum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divům, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno;

Noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
Sed revocare gradum superasque evadereadauras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit

130 Iupiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
Dîs geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
135 Tartara, et insano iuvat indulgere labori;
Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,
lunoni infernae dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.

140 Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus; et simili frondescit virga metallo.

145 Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
Carpe manu; namque ipse volens facilisque se-
quetur,
Si te fata vocant: aliter non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,

150 (Heu nescis!) totamque incestat funere classem,
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
155 Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.
Aeneas moesto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum; caecosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
160 Multa inter sese vario sermone serebant,
Quem socium exanimem vates, quod corpus hu-

mandum,

Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
Vt venere, vident indigna morte peremtum;
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum

165

170

Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
Addiderat socium, non inferiora secutus.
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant; 175
Praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,
Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri
Congerere arboribus, coeloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum:
Procumbunt piceae; sonat icta securibus ilex;
Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
Scinditur; advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis.
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur:
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

180

185

Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
Heu! nimium de te vates, Misene, locuta est.
Vix ea fatus erat, geminae quum forte columbae 190

Ipsa sub ora viri coelo venere volantes,

Et viridi sedere solo. Tum maximus heros

Maternas agnoscit aves, laetusque precatur:
Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,

195

Diva parens. Sic effatus vestigia pressit,

Observans quae signa ferant, quo tendere pergant
Pascentes illae tantum prodire volando,

200 Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde, ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres; liquidumque per aëra lapsae
Sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.

205 Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos:
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice; sic leni crepitabat bractea vento.

210 Corripit Aeneas extemplo, avidusque refringıt
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem taedis et robore secto

215 Ingentem struxere pyram: cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupressos
Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et aëna undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt;
220 Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota,
Coniiciunt. Pars ingenti subiere feretro,
Triste ministerium, et subiectam more parentum
Aversi tenuere facem. Congesta cremantur

225 Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavere favillam;
Ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
Idem ter socios pura circumtulit und unda,
230 Spargens rore levi et ramo felicis olivae,

Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque,

« السابقةمتابعة »