صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

At Venus interea Neptunum exercita curis Alloquitur, talesque effundit pectore questus: Iunonis gravis ira, nec exsaturabile pectus, Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes: Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla;

Nec Iovis imperio fatisve infracta quiescit.

780

Non media de gente Phrygum exedisse nefandis 785
Vrbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem
Reliquias: Troiae cineres atque ossa peremtae
Insequitur. Caussas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,
Quam molem subito excierit. Maria omnia coelo 790
Miscuit, Aeoliis nequidquam freta procellis,
In regnis hoc ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
Exussit foede puppes; et classe subegit
Amissa socios ignotae linquere terrae.
Quod superest; oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi: liceat Laurentem attingere Thybrim:
Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.

795

800

805

Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, Vnde genus ducis; merui quoque. Saepe furores Compressi et rabiem tantam coelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor, Aeneae mihi cura tui. Quum Troïa Achilles Exanimata sequens impingeret agmina muris, Millia multa daret leto, gemerentque repleti Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset In mare se Xanthus: Pelidae tunc ego forti Congressum Aenean, nec dîs nec viribus aequis, Nube cava rapui: cuperem quum vertere ab imo 810 Structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle ti

morem.

Tutus, quos optas, portus accedet Avernl.
VIRG. OP.

Vnus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret;

815 Vnum pro multis dabitur caput.

His ubi laeta deae permulsit pectora dictis: Iungit equos auro genitor, spumantiaque addit Frena feris, manibusque omnes effundit habenas Caeruleo per summa levis volat aequora curru. 820 Subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti Sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.

Tum variae comitum facies; immania cete, Et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis; 825 Laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, Nesaee, Spioque, Thaliaque Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem; iubet ocius omnes
Attolli malos, intendi brachia velis.

830 Vna omnes fecere pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
Cornua detorquentque;ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen: ad hunc alii cursum contendere iussi.
835 Iamque fere mediam coeli nox humida metam
Contigerat: placida laxarant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautae:
Quum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,

840 Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
Insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis; funditque has ore loquelas :
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
Aequatae spirant aurae; datur hora quieti.

845 Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paullisper pro te tua munera inibo.
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi vultum fluctusque quietos

850

Ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus austris,
Et coeli toties deceptus fraude sereni?
Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat,
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
Vique soporatum Stygia, super utraque quassat 855
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus:
Et super incumbens, cum puppis parte revulsa,
Cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
Praecipitem,acsocios nequidquam saepe vocantem. 860
Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius aequore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam, multorumque ossibus albos; 865

Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici

O nimium coelo et pelago confise sereno,

870

Nudus in ignota, Palinure, iacebis arena.

[graphic][merged small][merged small]

Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas,

Et tandem Euboïcis Cumarum allabitur oris.
Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
Ancora fundabat naves, et litora curvae

5 Praetexunt puppes; iuvenum manusemicatardens
Litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas, inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo

10 Praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae, Antrum immane, petit, magnam cui mentem ani

mumque

Delius inspirat vates, aperitque futura.
Iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,

15 Praepetibus pennis ausus se credere coelo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
in foribus letum Androgeï; tum pendere poenas
Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis

!

Corpora natorum; stat ductis sortibus urna:
Contra elata mari respondet Gnosia tellus.
Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis 25
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
Hic labor ille domus, et inextricabilis error;
Magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem operein tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro,

30

Bis patriae cecidere manus. Quin protenus omnia
Perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
Afforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, 35
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentes.

40

Talibus affata Aenean (nec sacra morantur
Jussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
Vnde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, quum virgo, Poscere fata 45

Tempus, ait; deus, ecce, deus! Cui talia fanti
Ante fores subito non vultus, non color unus,
Non comtae mansere comae; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; maiorque videri,
Nec mortale sonans; afflata est numine quando 50
Iam propiore dei. Cessas in vota precesque,
Tros, ait, Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
Attonitae magna ora domus. Et talia fata
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore abimo: 55
Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque

« السابقةمتابعة »