Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montes ut duxerit una sororum; Vtque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
Vt Linus haec illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro, Dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni; quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo:
Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo. Quid loquar, ut Seyllam Nisi, quam fama secuta est, Candida succinctam latrantibus inguina monstris 75
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto
Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis? Aut ut mutatos Terei narraverit artus;
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit; Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus Audiit Eurotas, iussitque ediscere lauros, Ille canit; pulsae referunt ad sidera valles; Cogere donec oves stabulis numerumque referre 85
Iussit, et invito processit Vesper Olympo.
MELIBOEVS. ECLOGA VII.
MELIBOEVS. CORYDON. THYRSIS.
ME. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas; Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, Et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerraverat. Atque ego
Adspicio; ille ubi me contra videt: Ocius, inquit, Huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; 10 Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. Huc ipsi potum venient per prata iuvenci; Hic virides tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu. Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida,
15 Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos; Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, ma
gnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo. Alternis igitur contendere versibus ambo Coepere. Alternos, Musae, meminisse volebam. 20 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. Co. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut
mihi carmen, Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
25 TH. Pastores, edera crescentem ornate poëtam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. Co. Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
30 Et ramosa Micon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, laevi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno. TH. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis Exspectare sat est: custos es pauperis horti. 35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, Si fetura gregem suppleverit, aureus esto. Co. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae.
Candidior cycnis, edera formosior alba; Quum primum pasti repetent praesepia tauri, Si qua tui Corydonis habet te cura, venito. TH. Imo ego Sardois videar tibi amarior herbis, Horridior rusco, proiecta vilior alga; Si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. Co. Muscosi fontes, et somno mollior herba, Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite; iam venit aestas Torrida, iam laeto turgent in palmite gemmae. TH. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
Semper, et assidua postes fuligine nigri. Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas. Co. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae; Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; Omnia nurc rident. At si formosus Alexis Montibus his abeat, videas et flumina sicca. TH. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit; Iupiter et laeto descendet plurimus imbri. Co. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo: Phyllis amat corulos; illas dum Phyllis amabit, Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phoebi. TH. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, 65 Populus in fluviis, abies in montibus altis: Saepius at si me, Lycida formose, revisas, Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. ME. Haec memini, et victum frustra contendere
Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
PHARMACEVTRIA. ECLOGA VIII.
DAMON. ALPHESIBOEVS.
Pastorum Musam Damonis et Alphesiboei, Immemor herbarum quos est mirata iuvenca Certantes, quorum stupefactae carmine lynces, Et mutata suos requierunt flumina cursus; 5 Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.
Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi, Sive oram Illyrici legis aequoris; en erit unquam Ille dies, mihi quum liceat tua dicere facta? En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem 10 Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? A te principium; tibi desinet. Accipe iussis Carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora
Inter victrices ederam tibi serpere lauros.
Frigida vix coelo noctis decesserat umbra, 15 Quum ros in tenera pecori gratissimus herba; Incumbens tereti Damon sic coepit olivae: DA. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum;
Coniugis indigno Nisae deceptus amore Dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis 20 Profeci, extrema moriens tamen alloquor hora. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes Semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertes. 25 Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes? Iungentur iam gryphes equis; aevoque sequenti Cum canibus timidi venient ad pocula damae. Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxог.
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. 30 Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. O digno coniuncta viro! dum despicis omnes, Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, Hirsutumque supercilium, promissaque barba; Nec curare deûm credis mortalia quemquam. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Sepibus in nostris parvam te roscida mala (Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam ceperat annus; Iam fragiles poteram a terra contingere ramos. Vt vidi, ut perii! ut me malus abstulit error! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes, Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. 45
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit gnatorum sanguine matrem Commaculare manus. Crudelis tu quoque, mater. Crudelis mater magis, an puer improbus ille? Improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. 50 Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Nunc et oves ultro fugiat lupus; aurea durae Mala ferant quercus; narcisso floreat alnus; Pinguia corticibus sudent electra myricae; Certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus: Orpheus in silvis, inter Delphinas Arion. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Omnia vel medium fiant mare. Vivite silvae. Praeceps aërii specula de montis in undas Deferar; extremum hoc munus morientis habeto. 60 Desine, Maenalios iam desine, tibia, versus.
Haec Damon: vos, quae responderit Alphesi
Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. AL. Effer aquam, et molli cinge haecaltaria vitta;
« السابقةمتابعة » |