صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][merged small]

Interea medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
Collucent flammis. Quae tantum accenderitignem,

5 Caussa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Vt pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique, et undique coelum;
10 Olli caeruleus supra caput adstitit imber,
Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda te-

nebris.

Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi! Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus 5 Colligere arma iubet, validisque incumbere remis, Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: Magnanime Aenea, non, si mihi Iupiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere coelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro 20 Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum

25

Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos
Iamdudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere naves,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30.
Et patris Anchisae gremio complectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates occurrit Acestes,
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troïa Crimiso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille pa-

rentam,

Gratatur reduces, et gaza laètus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera quum primo stellas Oriente fugarat
Clara dies, socios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:

35

40

Dardanidae magni, genus alto a sanguine divům, 45

Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra, moestasque sacravimus aras.
Iamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum; sic di voluistis, habebo.
Hunc ego, Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,

50

Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae,

Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.

Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,

55

Haud equidem sine mente, reor, sine numine divům

Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem
Poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis

60 Vrbe veliť posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
Dat numero capita in naves; adhibete Penates
Et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum

65 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamina classis;
Quique pedum cursu valet, et qui, viribus audax,
Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu-crudo fidit pugnam committere cestu,
70 Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia

palmae.

Ore favete omnes, et tempora cingite ramis. Sic fatus, velat materna tempora myrto. Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. 75 Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, Purpureosque iacit flores, ac talia fatur: 80 Salve, sancte parens, iterum; salvete recepti Nequidquam cineres, animaeque umbraeque pa

ternae.

Non licuit fines Italos fataliaque arva,
Nec tecum Ausonium, quicunque est, quaerere
Thybrim.

Dixerat haec; adytis quum lubricus anguis abimis 85 Septem ingens gyros, septena volumina traxit, Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras, Caeruleae cui terga notae, maculosus et auro Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus Mille iacit varios, adverso sole, colores.

Obstupuit visu Aeneas; ille agmine longo
Tandem inter pateras et laevia pocula serpens.
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci famulumne parentis
Esse putet: caedit binas de more bidentes,
Totque sues, totidemque nigrantes terga iuvencos;
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manesque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
Ordine aëna locant alii, fusique per herbam
Subiiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaëthontis equi iam luce vehebant;
Famaque finitimos et clari nomen Acestae
Excierat. Laeto complerant litora coetu,
Visuri Aeneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio, sacri tripodes, viridesque coronae,
Et palmae, pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talenta;
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor ex omni delectae classe carinae:
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin,
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmf;
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
Vrbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
Impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna; Scyllaque Cloanthus
Caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
Litora, quod tumidis submersum tunditur olim

90

95

100

105

110

115

120

125

Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori;
Tranquillo silet, immotaque attolitur unda
Campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam

130 Constituit signum nautis pater, unde reverti
Scirent, et longos ubi circumflectere cursus:
Tum loca sorte legunt: ipsique in puppibus auro
Ductores longe effulgent ostroque decori;
Cetera populea velatur fronde iuventus,

135 Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit:
Considunt transtris, intentaque brachia remis:
Intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
140 Haud mora, prosiluere suis: ferit aethera clamor
Nauticus; adductis spumant freta versa lacertis;
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
Convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Non tam praecipites biiugo certamine campum

145 Corripuere ruuntque effusi carcere currus;
Nec sic immissis aurigae undantia lora
Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
Tum plausu fremituque virûm studiisque faventum
Consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant

150 Litora; pulsati colles clamore resultant.
Effugit ante alios, primisque elabitur undis
Turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde
Cloanthus
Consequitur, melior remis; sed pondere pinus
Tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
155 Centaurusque locum tendunt superare priorem.
Et nunc Pristis habet, nuncvictam praeteritingens
Centaurus; nunc una ambae iunctisque feruntur
Frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
Iamque propinquabant scopulo', metamque te-

nebant:

« السابقةمتابعة »