Experiar, Nomadumque petam connubia supplex, 535 Quos ego sim toties iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrûm Jussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos, Aut bene apud memores veteris stat gratia facti? Quis me autem, fac velle, sinet? ratibusve superbis 540 Invisam accipiet? nescis, heu perdita! necdum Laomedonteae sentis periuria gentis? Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes? An Tyriis omnique manu stipata meorum Inferar, et quos Sidonia vix urbe revelli, Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque obiicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550 Degere, more ferae, tales nec tangere curas! Non servata fides, cineri promissa Sychaeo! Tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, Carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei, vultu redeuntis eodem, Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est, Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque Et crines flavos, et membra decora iuventae: Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos? Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis? Demens! nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
Collucere faces, iam fervere litora flammis,
Si te his attigerit terris Aurora morantem. Eia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
Femina. Sic fatus nocti se immiscuit atrae.
Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, Corripit e somno corpus, sociosque fatigat: Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; Solvite vela citi. Deus, aethere missus ab alto,
575 Festinare fugam, tortosque incidere funes, Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o, placidusque iuves, et sidera coelo Dextra feras. Dixit; vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes simul ardor habet; rapiuntque ruuntque. Litora deseruere; latet sub classibus aequor; Annixi torquent spumas, et caerula verrunt.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
585 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem Vidit, et aequatis classem procedere velis, Litoraque et vacuos sensit sine remige portus, Terque quaterque manu pectus percussa decorum,
500 Flaventesque abscissa comas, Pro Iupiter! ibit Hic, ait, et nostris illuserit advena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, Deripientque rates alii navalibus? Ite,
Ferte citi flammas; date vela, impellite remos. 595 Quid loquor? aut ubi sum? Quae mentem insania
Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt? Tum decuit, quum sceptra dabas. - En dextra
Quem secum patrios aiunt portare Penates, Quem subiisse humeris confectum aetate paren-
600 Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? -
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. - Fuisset, Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, Implessemque foros flammis, natumque patremque 605 Cum genere exstinxem, memetsuper ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, Tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, Et Dirae ultrices, et dî morientis Elissae, Accipite haec, meritumque malis advertite numen, Et nostras audite preces. Si tangere portus Infandum caput ac terris adnare necesse est, Et sic fata Iovis poscunt: hic terminus haeret: At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, complexu avulsus Iuli, Auxilium imploret, videatque indigna suorum Funera; nec, quum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena. 620 Haec precor; hanc vocem extremam cum sangui-
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum Exercete odiis; cinerique haec mittite nostro Munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, Qui face Dardanios ferroque sequare colonos, Nunc, olim, quocunque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas Imprecor, arma armis; pugnentipsique nepotesque.
Haec ait, et partes animum versabat in omnes, 630 Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem affata Sychaei; Namque suam patria antiqua cinis ater habebat: Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem;
Dic corpus properet fluviali spargere lympha, Et pecudes secum et monstrata piacula ducat; Sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, Perficere est animus, finemque imponere curis; 640 Dardaniique rogum capitis permittere flammae. Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili. At trepida et coeptis immanibus effera Dido, Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes Interfusa genas, et pallida morte futura,
645 Interiora domus irrumpit limina, et altos
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile Conspexit, paullum lacrimis et mente morata,
650 Incubuitque toro, dixitque novissima verba: Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit imago. 655 Vrbem praeclaram statui; mea moenia vidi, Vlta virum, poenas inimico a fratre recepi; Felix, heu nimium felix, si litora tantum Nunquam Dardaniae tetigissent nostra carinae. Dixit: et, os impressa toro, Moriemur inultae! 660 Sed moriamur, ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras. Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis. Dixerat; atque illam media inter talia ferro Collapsam adspiciunt comites, ensemque cruore 665 Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta Atria; concussam bacchatur fama per urbem.. Lamentis, gemituque, et femineo ululatu Tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether: Non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis
670 Carthago, aut antiqua Tyros; flammaeque furentes Culmina perque hominum volvantur perque
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Vnguibus ora soror foedans et pectora pugnis. Per medios ruit, ac morientem nomine clamat: Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? comitemnesororem Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. His etiam struxi manibus, patriosque vocavi Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxsti meteque, soror, populumque, patresque Sidonios, urbemque tuam. Date vulnera lymphis; Abluam, et, extremus si quis super halitus errat, Ore legam. Sic fata gradus evaserat altos, Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. Illa, graves oculos conata attollere, rursus Deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto Quaesivit coelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo, Quaeluctantem animam nexosque resolveretartus. 695 Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat, Sed misera ante diem, subitoque accensa furore, Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis, Mille trahens varios adverso sole colores, Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo. Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.
« السابقةمتابعة » |