صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum;
Vtque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;

65

Vt Linus haec illi divino carmine pastor,

Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,

Ascraeo quos ante seni; quibus ille solebat

70

Cantando rigidas deducere montibus ornos.

His tibi Grynei nemoris dicatur origo:

Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
Candida succinetam latrantibus inguina monstris 75

Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis?
Aut ut mutatos Terei narraverit artus;

Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit;
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante

80

Infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, iussitque ediscere lauros,
Ille canit; pulsae referunt ad sidera valles;
Cogere donec oves stabulis numerumque referre 85

Iussit, et invito processit Vesper Olympo.

MELIBOEVS. ECLOGA VII.

MELIBOEVS. CORYDON. THYRSIS.

ME. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in

unum,

Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas;
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.

Ba

[ocr errors]

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerraverat. Atque ego

Daphnin

Adspicio; ille ubi me contra videt: Ocius, inquit, Huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; 10 Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. Huc ipsi potum venient per prata iuvenci; Hic virides tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu. Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida,

habebam,

15 Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos; Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, ma

gnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo. Alternis igitur contendere versibus ambo Coepere. Alternos, Musae, meminisse volebam. 20 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. Co. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut

mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi
Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

25 TH. Pastores, edera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Co. Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

30 Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, laevi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.
TH. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.
35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
Co. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae.

Candidior cycnis, edera formosior alba;
Quum primum pasti repetent praesepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
TH. Imo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, proiecta vilior alga;
Si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
Co. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite; iam venit aestas
Torrida, iam laeto turgent in palmite gemmae.
TH. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis

40

45

50

55

Semper, et assidua postes fuligine nigri.
Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Co. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;
Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
Omnia nurc rident. At si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.
TH. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit;
Iupiter et laeto descendet plurimus imbri.
Co. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo:
Phyllis amat corulos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phoebi.
TH. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, 65
Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Saepius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
ME. Haec memini, et victum frustra contendere

Thyrsin.

Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

60

70

110 Aut metuat dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

POLLIO. ECLOGA IV.

Sicelides Musae, paullo maiora canamus;
Non omnes arbusta iuvant humilesque myricae.
Si canimus silvas, silvae sunt consule dignae.

Vltima Cumaei venit iam carminis aetas;
5 Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo; redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,

10 Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.

15 Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes ederas passim cum baccare tellus

20 Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Vbera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;

30

35

Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae tentare Thetin ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella;
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces; omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem; 40
Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator.

Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.

Adgredere o magnos, aderit iam tempus, honores,
Cara deûm suboles, magnum Iovis incrementum!
Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, coelumque pro-

fundum:

45

50

Adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
0 mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta.
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, 55
Nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater

adsit:

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer; risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.

60

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

« السابقةمتابعة »