Saepta armis, solioque alte subnixa, resedit. Iura dabat legesque viris, operumque laborem Partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat; Quum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510 Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo Dispulerat, penitusque alias avexerat oras. Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates Laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras Ardebant, sed res animos incognita turbat. Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, Quae fortuna viris; classem quo litore linquant; Quid veniant. Cunctis nam lecti navibus ibant, Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi, et coram data copia fandi, 520
Maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: O Regina, novam cui condere Iupiter urbem Justitiaque dedit gentes frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, Oramus: prohibe infandos a navibus ignes; Parce pio generi, et propius res adspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penates Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae; Oenotri coluere viri; nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion In vada caeca tulit, penitusque procacibus austris Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit. Hic pauci vestris adnavimus oris. Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam bar-
Permittit patria? Hospitio prohibemur arenae;
Bella cient, primaque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, 645 Nec pietate fuit nec bello maior et armis; Quem si fata virum servant, si vescitur aura Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, Non metus, officio ne te certasse priorem Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
550 Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, Et silvis aptare trabes et stringere remos; Si datur Italiam, sociis et rege recepto, Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
555 Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrûm, Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli, At freta Sicaniae saltem sedesque paratas, Vnde huc advecti, regemque petamus Acesten. Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri, secludițe curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt Moliri, et late fines custode tueri.
565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
570 Sive Erycis fines regemque optatis Acesten, Auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. Vultis et his mecum pariter considere regnis? Vrbem quam statuo, vestra est; subducite naves; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. 575 Atque utinam rex ipse, noto compulsus eodem, Adforet Aeneas! Equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema iubebo, Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.
His animum arrecti dictis, et fortis Achates Et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem Ardebant. Prior Aenean compellat Achates: Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides; classem sociosque receptos. Vnus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum; dictis respondent cetera matris. Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit, Os humerosque deo similis; namque ipsa decoram Caesariem nato genetrix, lumenque iuventae Purpureum, et laetos oculis afflarat honores: Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente Improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores, Quae nos, reliquias Danaûm, terraeque marisque Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, Vrbe, domo socias, grates persolvere dignas Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per or-
Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid Vsquam iustitia est, et mens sibi conscia recti, Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt 605
Saecula? qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet: Semper honos nomenque tuum, laudesque mane-
Quae me cunque vocant terrae. Sic fatus, amicum 610 VIRG. OP.
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum; Postalios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido, Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:
615 Quis te, nate dea, per tanta pericula casus Insequitur? quae vis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Archisae Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, 620 Finibus expulsum patriis, nova regna petentem Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores lactatam hac demum voluit consistere terra.
630 Non ignara mali miseris succurrere disco. Sic memorat; simul Aenean in regia ducit Tecta; simul divûm templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit Viginti tauros, magnorum horrentia centum 635 Terga suum, pingues centum cum matribus agnos,
Munera laetitiamque dii.
At domus interior regali splendida luxu Instruitur, mediisque parant convivia tectis: Arte laboratae vestes ostroque superbo,
640 Ingens argentum mensis, caelataque in auro Fortia facta patrum, series longissima rerum, Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad naves praemittit Achaten,
645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat. Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Manera praeterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, Et circumtextum croceo velamen acantho, Ornatus Argivae Helenae; quos illa Mycenis, Pergama quum peteret inconcessosque Hyme-
Extulerat, matris Ledae mirabile donum: Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, Maxima natarum Priami, colloque monile Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 655 Haec celerans, iter ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem. 660 Quippe domum timet ambiguam, Tyriosque bi-
Vrit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis affatur Amorem: Nate, meae vires, mea magna potentia solus, Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis, Ad te confugio, et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora iactetur, odiis Junonis iniquae, Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur 670 Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quo circa capere ante dolis et cingere flamma Reginam meditor, ne quo se numine mutet: Sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem: Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura; Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae. Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera
« السابقةمتابعة » |