Defessi Aeneadae, quae proxima, litora cursu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In coelum scopuli; quorum sub vertice late Aequora tuta silent: tum silvis scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus imminet
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum; Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo; Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves Vlla tenent; unco non alligat ancora morsu. Huc septem Aeneas collectis navibus omni Ex numero subit: ac, magno telluris amore Egressi, optata potiuntur Troes arena, Et sale tabentes artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, Suscepitque ignem foliis, atque arida circum Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma, Expediunt fessi rerum; frugesque receptas Et torrere parant flammis et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 180 Prospectum late pelago petit; Anthea si quem lactatum vento videat, Phrygiasque biremes, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam: tres litore cervos Prospicit errantes: hos tota armenta sequuntur 185 A tergo, et longum per valles pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas Corripuit; fidus quae tela gerebat Achates; Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes Cornibus arboreis, sternit; tum vulgus; et omnem 190 Miscet agens telis nemora inter frondea turbam
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi, et numerum cum navibus
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 195 Vina, bonus quae deinde cadis onerarat Acestes Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, Dividit, et dictis moerentia pectora mulcet:
O socii, (neque enim ignari sumus ante malorum) O passi graviora; dabit deus his quoque finem. 200 Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes Accestis scopulos; vos et Cyclopia saxa Experti. Revocate animos, moestumque timorem Mittite. Forsan et haec olim meminisse iuvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum, 205 Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas Ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et vosmet rebus servate secundis.
Talia voce refert: curisque ingentibus aeger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
210 Illi se praedae accingunt dapibusque futuris: Tergora deripiunt costis, et viscera nudant; Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt; Litore aëna locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exemta fames epulis, mensaeque re- motae:
Amissos longo socios sermone requirunt; Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati, nec iam exaudire vocatos.
220 Praecipue pius Aeneas, nunc acris Oronti, Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, quum Iupiter aethere summo Despiciens mare velivolum, terrasque iacentes,
225 Litoraque, et latos populos, sic vertice coeli
Constitit, et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum tales iactantem pectore curas Tristior, et lacrimis oculos suffusa nitentes, Alloquitur Venus: O quireshominumque deumque Aeternis regis imperiis, et fulmine terres, Quid meus Aeneas in te committere tantum, Quid Troes potuere? quibus, tot funera passis, Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235 Qui mare, qui terras omni ditione tenerent, Pollicitus. Quae te, Genitor, sententia vertit? Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas Solabar, fatis contraria fata rependens. Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos Insequitur. Quem das finem, Rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi: Vnde per ora novem vasto cum murmure montis 245 It mare proruptum, et pelago premit arvasonanti., Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troïa; nunc placida compostus pace quiescit. Nos, tua progenies, coeli quibus adnuis arcem, Navibus (infandum) amissis, unius ob iram Prodimur, atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis? Olli subridens hominum sator atque deorum Vultu, quo coelum tempestatesque serenat, Oscula libavit natae; dehinc talia fatur: Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. 260 Hic tibi (fabor enim, quando haecte cura remordet,
Longius et volvens fatorum arcana movebo) Bellum ingens geret Italia, populosque feroces Contundet; moresque viris et moenia ponet:
265 Tertia dum Latio regnantem viderit aestas, Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur, (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno) Triginta magnos volvendis mensibus orbes Imperio expl explebit, regnumque ab sede Lavini Transferet, et longam multa vi muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos Gente sub Hectorea; donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
275 Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono: Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
280 Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
285 Servitio premet, ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, Imperium Oceano, famam qui terminet astris; Julius, a magno demissum nomen Iulo. Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipies secura; vocabitur hic quoque votis. Aspera tum positis mitescent secula bellis. Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, lura dabunt; dirae ferro et compagibus arctis Claudentur Belli portae. Furor impius intus, 295 Saeva sedens super arma, et centum vinctus aënis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.. Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Vt terrae, utque novae pateant Carthaginis arces Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum Remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. Et iam iussa facit; ponuntque ferocia Poeni Corda, volente deo; in primis regina quietum Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, Vt primum lux alma data est, exire, locosque Explorare novos, quas vento accesserit oras, Quiteneant, naminculta videt, hominesne, feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. Classem in convexo nemorum, sub rupe cavata Arboribus clausam circum atque horrentibus
Occulit: ipse uno graditur comitatus Achate, Bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obvia silva, Virginis os habitumque gerens, et virginis arma 315 Spartanae, vel qualis equos Threïssa fatigat Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Eurum. Namque humeris de more habilem suspenderat
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis, Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes. Ac prior, Heus, inquit, iuvenes, monstrate, mearum Vidistis si quam hic errantem forte sororum, Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamore prementem. Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum, O, quam te memorem? virgo; namque haud tibi vultus
Mortalis, nec vox hominem sonat. O dea certe; An Phoebi soror? An Nympharum sanguinis una? Sis felix, nostrumque leves, quaecunque, laborem, 330
« السابقةمتابعة » |