P. Virgilii Maronis Æneidos libri i-vi, with Engl. notes by T. Clayton and C.S. Jerram

الغلاف الأمامي
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 195 - Tantum effata furens antro se immisit aperto: ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna...
الصفحة 122 - Aenean compellat vocibus ultro: 'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido? quin etiam hiberno moliris sidere classem et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310 crudelisc?
الصفحة 17 - ... exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent ; 435 fervet opus redolentque thymo fragrantia mella. "o fortunati, quorum iam moenia surgunt ! " Aeneas ait et fastigia suspicit urbis.
الصفحة 36 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; et procul : ' o miseri, quae tanta insania, cives ? creditis avectos hostes ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi ; aut aliquis latet error : equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
الصفحة 228 - Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas — tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltern accumulem donis, et fungar inani 885 munere.
الصفحة 57 - Apparet domus intus et atria longa patescunt, apparent Priami et veterum penetralia regum; armatosque vident stantes in limine primo.
الصفحة 45 - ... illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus ; et jam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
الصفحة 6 - Troiae tristisque ruinas solabar fatis contraria fata rependens; nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240 insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus . atque intuma tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
الصفحة 92 - Pelori, laeva tibi tellus et longo laeva petantur aequora circuitu, dextrum fuge litus et undas. Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret: venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.

معلومات المراجع