Q. HORATIUS FLACCUS. RECENSUIT ATQUE INTERPRETATUS EST IO. GASPAR ORELLIUS. EDITIO MINOR QUINTA. CURAVIT IO. GEORGIUS BAITERUS. VOLUMEN PRIMUM. 72685. 4.8. TURICI SUMPTIBUS ORELLII, FUESSLINI ET SOCIORUM. M. DCCC. LXVIII. PRAEFATIO EDITIONIS PRIMA E. Cum redemptoribus honestissimis placuisset, ut iisdem operarum formis servatis una cum Horatii editione maiore minor quoque a me pararetur illius dimidiam circiter partem complectens, resecui primum varietatem lectionis, ea dumtaxat memorata, de qua ut in scholis dissereretur necessarium videbatur, deinde magnam partem et exemplorum in altera editione allatorum et interpretationum minus rectarum, quas in illa certis argumentis refutare conatus sum. Quae iam remansit interpretatio aeque ac copiosior illa non tam Grammaticis, quam eorum usui destinata est, qui etiamnunc huiusmodi. commentarios consulunt, id est, cum adolescentes primum Horatii carmina lecturi vel quas apud praeceptores audierunt interpretationes repetituri; tum viri, qui aliis negotiis districti interdum tamen ad poëtam, cuius inde ab ineunte aetate gratam memoriam merito conservarunt, ita redire cupiunt, ut ne nimis abstrusis, operosis diffusisque disputationibus primum intricentur, mox a legendo deterreantur. Recognitio Meinekiana meae tamquam fundamentum est, ita ut potissimum e Codicibus Blandinianis Cruquii, tribus Bernensibus (B Sec. VIII. vel IX., b et c Sec. X.), |