صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

It mare proruptum et pelago premit arva sonanti...
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pace quiescit :
Nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
Navibus, infandum! amissis, unius ob iram
Prodimur atque Italis longè disiungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?
Olli subridens hominum sator atque deorum
Voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
"Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
Fata tibi: cernes urbem et promissa Laviní^

250

255

Moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

260

Hic tibi-fabor enim, quando haec te cura remordet,

Longius et volvens fatorum arcana movebo

Bellum ingens geret Italia, populosque ferocis
Contundet, moresque viris et moenia ponet,
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur-Ilus erat, dum res stetit Ilia regno-
Triginta magnos volvendis mensibus orbis
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Moenia Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.

265

270

275

280

Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
Saeva sedens super arma et centum vinctus aēnis
Post tergum nodis fremet horridus ore cruento."
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum
Remigio alarum, ac Libyae citus astitit oris.
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata

310

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens et virginis arma,

815

Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.

Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,

Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.

Ac prior "Heus," inquit, "iuvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem."
Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
"Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O-quam te memorem, virgo? namque haud tibi voltus
Mortalis, nec vox hominem sonat-o dea certe;
An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,
Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
Iactemur, doceas: ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc vastis et fluctibus acti.

320

325

330

Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."

Tum Venus: "Haud equidem tali me dignor honore;

335

Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,

Purpureoque alte suras vincire cothurno.

Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
Cui pater intactam dederat, primisque iugarat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
Impius ante aras atque auri caecus amore
Clam ferro incautum superat, securus amorum
Germanae; factumque diu celavit, et aegram,
Multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Coniugis, ora modis attollens pallida miris;
Crudelis aras traiectaque pectora ferro

340

845

350

355

Nudavit, caecumque domus scelus omne retexit;

Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
Auxiliumque viae veteris tellure recludit
Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat.
Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
Aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
Quove tenetis iter?" Quaerenti talibus ille
Suspirans imoque trabens a pectore vocem :

"O dea, si prima repetens ab origine pergam,
Et vacet annalis nostrorum audire laborum,
Ante diem clauso componet Vesper Olympo.
Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris
Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte sua Libycis tempestas appulit oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penatis
Classe veho mecum, fama super aethera notus.
Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.
Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
Matre dea monstrante viam, data fata secutus;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
Europa atque Asia pulsus." Nec plura querentem
Passa Venus medio sic interfata dolore est:
"Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
Vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer.
Namque tibi reduces socios classemque relatam
Nuntio et in tutum versis aquilonibus actam,
Ni frustra angurium vani docuere parentes.
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,

860

365

870

875

380

885

890

Aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
Turbabat caelo; nunc terras ordine longo
Aut capere aut captas iam despectare videntur:
Ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
Et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
Haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo.

Perge modo, et, qua te ducit via, derige gressum."
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
Spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
Et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem
Agnovit, tali fugientem est voce secutus:
"Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
Ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram
Non datur ac veras audire et reddere voces?"
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscuro gradientis aëre saepsit,
Et multo nebulae circum dea fudit amictu,
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram, aut veniendi poscere causas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
Laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
Ture calent arae sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
Imminet adversasque aspectat desuper arces.
Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
Miratur portas strepitumque et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros
Molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
Pars optare locum tecto et concludere sulco;

395

400

405

410

415

420

425

Jura magistratusque legunt sanctumque senatum;

Hic portus alii effodiunt; hic alta theatri
Fundamenta locant alii, immanisque columnas

Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.

Qualis apes aestate nova per florea rura

430

« السابقةمتابعة »