OPERA, IN TIRONUM GRATIAM PERPETUA ANNOTATIONE ILLUSTRATA A CHR. GOTTL. HEYNE, EDIDIT ET SUAS ANIMADVERSIONES ADJECIT POST CURAS ERNESTI CAR. FRIDER. WUNDERLICHII FRIDERICUS ERNESTUS RUHKOPF D. PH. DIRECTOR LYCEI HANNOVERANI. LONDINI: IMPENSIS GEO. B. WHITTAKER; LONGMAN, REES, ORME, BROWN, ET MELIBOBUS, agris suis exutus, dum patria extorris capellarum gregem ante se agit, in Tityrum incidit; quem cum in communi calamitate summa securitate et otio frui videret, miratus hominis sortem, cui acceptam eam ferat, rogat. Narrat Tityrus, v. 20 sq., quomodo et a quo agros suos gregesque salvos recuperaverit: se, ætate jam provectum, libertatis consequendæ causa Romam profectum, a domino obtinuisse, ut gregem libere ac tranquille pascere posset. Putandus igitur est Tityrus esse unus ex pastoribus servis in fundo a domino habitis. cf. ad v. 28. Interea alter de malis ac molestiis migrationis suæ conqueritur: v. 47 sq. Subsistit dialogus in eo, ut Tityrus miserum exsulem in tugurio suo pernoctare jubeat. Atque hoc quidem verum ac proprium carminis argumentum ; quod quantum a natura carminis pastoritii proprie dicti absit, facile apparet, et quale novum genus constituat, in disputatione de Bucolicis Virgilianis expositum est. Sed communis omnium temporum opinio, veterum grammaticorum fide firmata, obtinuit, Eclogæ hujus rationem ad illa tempora et Virgilii fortunam accommodatam esse, eoque anno (U. C. 713) illam scriptam esse, quo Triumvirorum pactione decreta nefanda illa agrorum inter veteranos divisio ab Octaviano facta est; de qua v. Appian. Civil. lib. IV, 3. (T. 2. p. 534. ed. Schw.): Dio XLVII, 14. Inter eos, quorum agri assignati sunt veteranis, fuere Cremonenses, qui et ipsi Cassii Brutique partes secuti fuerant. v. Serv. ad Ecl. ÎX, 28. Quorum agri cum pro militum immissorum numero nimis angusti essent, vicinos Mantuanorum agros additos esse narrant. Inter Mantuanos, qui hanc injuriæ indignitatem subirent, Virgilium fuisse tradunt; B |