Œuvres de Virgile: traduites en françois, le texte vis-a-vis la traduction, avec des remarques, المجلد 4

الغلاف الأمامي
P. Plassan, 1796
0 مراجعات
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 395 - Non me tua fervida terrent Dicta, ferox ; Dî me terrent, et Jupiter hostis.' 895 Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus ; 900 Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
الصفحة 396 - Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur, et in mediis conatibus aegri 910 succidimus, non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires, nee vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat.
الصفحة 356 - Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo ; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae...
الصفحة 13 - medio dux agmine Turnus Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est, Ceu septem surgens sedatis amnibus altus Per tacitum Ganges : aut pingui flumine Nilus Cum refluit campis, et jam se condidit alveo.
الصفحة 388 - Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago : occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
الصفحة 227 - Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido Fecerat, et tenui telas discreverat auro.
الصفحة 334 - Phrygis et foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis.' 100 his agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis : mugitus veluti cum prima in proelia taurus...
الصفحة 344 - Vela dabit : vos unanimi densate catervas, Et regem vobis pugna defendite raptum. Dix it, et adversos telum contorsit in hostes Procurrens; sonitum dat stridula cornus, et auras ., Certa secat: simul hoc, simul ingens clamor, et omnes Turbati cunei, calefactaque corda tumultu.
الصفحة 232 - Felix morte tua , neque in hune servata dolorem ! Contra ego vivendo vici mea fata , superstes Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum Obruerent Rutuli telis ! animam ipse dedissem ; Atque haec pompa domum me , non Pallanta , referret ! Nec vos arguerim , Teucri , nec fœdera , nec quas Junximus hospitio dextras : sors ista senectae Debita erat nostrae.
الصفحة 461 - Hos ego versiculos feci, tulit alter honores : Sic vos non vobis nidificatis aves ; Sic vos non vobis vellera fertis oves ; Sic vos non vobis mellificatis apes ; Sic vos non vobis fertis aratra boves.

معلومات المراجع