Silva latina: a Latin reading-book

الغلاف الأمامي
University Press, 1912 - 184 من الصفحات
 

الصفحات المحددة

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 26 - O praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam ! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior...
الصفحة 22 - Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quern plus ilia oculis suis amabat — nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nee sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo hue modo illuc ad solam dominam usque pipiabat.
الصفحة 77 - Denique Democritum postquam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius obtulit ipse. Ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit, stellas exortus ut aetherius sol.
الصفحة 133 - Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax * esse lovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor luppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
الصفحة 141 - ... huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret...
الصفحة 94 - Et velut anteacto nil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris oris in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit quibus e sumus uniter apti.
الصفحة 79 - Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago, me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
الصفحة 32 - Panchaia pinguis harenis. haec loca non tauri spirantes naribus ignem 140 invertere satis immanis dentibus hydri, nee galeis densisque virum seges horruit hastis; sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor implevere; tenent oleae armentaque laeta.
الصفحة 14 - Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum brevior dirae mortis aperta via est. 5 an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra vertimus, in saevas quod dedit ille feras? divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
الصفحة 50 - Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi. Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu. Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

معلومات المراجع