T. Lucretii Cari De rerum natura libri sex

الغلاف الأمامي
B.G. Teubneri, 1828 - 591 من الصفحات
 

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 11 - ... aut aliis fungi debebit agentibus ipsum aut erit ut possint in eo res esse gerique. at facere et fungi sine corpore nulla potest res nee praebere locum porro nisi inane vacansque. 445 ergo praeter inane et corpora tertia per se nulla potest rerum in numero natura relinqui, nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros nee ratione animi quam quisquam possit apisci.
الصفحة 77 - ... ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper commutare locum quasi onus deponere possit. Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque < revertit >, quippe foris nilo melius qui sentiat esse.
الصفحة 77 - Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque < revertit >, quippe foris nilo melius qui sentiat esse. Currit agens mannos ad villam praecipitanter, auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit. Hoc se quisque modo fugit, at...
الصفحة 73 - Sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. Vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, Corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, Ipse sui miseret; neque enim se dividit illim Nec removet satis a proiecto corpore et illum Se fingit sensuque suo contaminat astans.
الصفحة xxxix - Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis.
الصفحة 125 - Porro aliud clarescit et e contemptibus exit. Sic igitur mundi naturam totius aetas Mutat et ex alio terram status excipit alter : 835 Quod potuit nequit, ut possit quod non tulit ante.
الصفحة 133 - In caeloque deum sedes et templa locarunt, Per caelum volvi quia nox et luna videtur, Luna dies et nox et noctis signa severa 1190 Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, Nubila sol imbres nix venti fulmina grando Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
الصفحة 72 - ... in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit quibus e sumus uniter apti.
الصفحة 101 - ... sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, sive puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit gestitque coire 1053 et iacere umorem in corpus de corpore ductum.
الصفحة 102 - Ut bibere in somnis sitiens cum quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.

معلومات المراجع