صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Tum vero omne mihi visum considere in ignis 625 Ilium et ex imo verti Neptunia Troia,

ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant cruere agricolae certatim; illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, 630 volneribus donec paulatim evicta supremum congemuit traxitque iugis avolsa ruinam.

descendo ac ducente deo flammam inter et hostis expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis. 635 antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exiliumque pati. 'vos o, quibus integer aevi sanguis,' ait, solidaeque suo stant robore vires, 610 Vos agitate fugam.

me si caelicolae voluissent ducere vitam,

has mihi servassent sedes. satis una superque vidimus excidia et captae superavimus urbi. sic, o sic positum adfati discedite corpus. 645 ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis. exuviasque petet. facilis iactura sepulcri.

650

iam pridem invisus divis et inutilis annos
demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igni.'

Talia perstabat memorans fixusque manebat.
nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.
abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.
655 rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
'mene efferre pedem, genitor, te posse relicto

2

sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui
et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque
Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
reddite me Danais, sinite instaurata revisam
proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.'
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
ecce autem complexa pedes in limine coniunx
haerebat parvumque patri tendebat Iulum:
'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. cui parvus Iulus,
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
at pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit et caelo palmas cum voce tetendit:
'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
aspice nos hoc tantum et, si pietate meremur,
da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.”

660

665

670

675

680

685

690

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. 695 illam sunma super labentem culmina tecti signantemque vias claram se condere silva cernimus Idaea; tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulpure fumant. hic vero victus genitor se tollit ad auras 700 adfaturque deos et sanctum sidus adorat:

'iam iam nulla mora est; sequor et, qua ducitis, adsum. di patrii, servate domum, servate nepotem. vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.' 705 dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt. 'ergo age, care pater, cervici inponere nostrae, ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit. quo res cumque cadent, unum et commune periclum, 710 una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus sit comes, et longe servet vestigia coniunx. vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris iuxtaque antiqua cupressus 715 religione patrum multos servata per annos; hanc ex diverso sedem veniemus in unam. tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis; me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas, donec me flumine vivo. 720 abluero.'

haec fatus latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus acquis; 725 pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum,

et me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. iamque propinquabam portis omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad auris

visus adesse pedum sonitus genitorque per umbram
prospiciens 'nate', exclamat, 'fuge, nate; propinquant;
ardentis clipeos atque aera micantia cerno.'

hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
confusam eripuit mentem. namque avia cursu
dum sequor et nota excedo regione viarum,
heu! misero coniunx fato est erepta Creusa.
substitit erravitne via seu lassa resedit,
incertum; nec post oculis est reddita nostris,
nec prius amissam respexi animumve reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit et comites natumque virumque fefellit.
quem non incusavi amens hominumque deorumque
aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis
commendo sociis et curva valle recondo;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis;
stat casus renovare omnis omnemque reverti
per Troiam et rursus caput obiectare periclis.
principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro;
horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
me refero. inruerant Danai et tectum omne tenebant.
ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur; exsuperant flammae, furit acstus ad auras.

730

735

740

745

750

755

760 procedo et Priami sedes arcemque reviso. et iam porticibus vacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

praedam adservabant; huc undique Troïa gaza
incensis erepta adytis, mensaeque deorum
765 crateresque auro solidi, captivaque vestis

congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres.
stant circum.

ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias maestusque Creusam 770 nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. quaerenti et tectis urbis sine fine furenti infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae visa mihi ante oculos et nota maior imago (obstipui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit); 775 tum sic adfari et curas his demere dictis:

'quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

o dulcis coniunx? non haec sine numine divum
eveniunt, nec te comitem hinc portare Creusam
fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

780 longa tibi exilia, et vastum maris aequor arandum;
et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris.
illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.
785 non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
aspiciam aut Grais servitum matribus ibo,
Dardanis et divae Veneris nurus,

sed me magna deum genetrix his detinet oris. iamque vale et nati serva communis amorem.' 790 haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem dicere deseruit tenuisque recessit in auras. ter conatus ibi collo dare bracchia circum; ter frustra comprensa manus effugit imago

« السابقةمتابعة »