صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Bactra vehit, sequiturque (nefas!) Aegyptia coniunx.
una omnes ruere, ac totum spumare reductis
convolsum remis rostrisque tridentibus aequor;
alta petunt; pelago credas innare revolsas
Cycladas aut montis concurrere montibus altos;
tanta mole viri turritis puppibus instant;
stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
spargitur; arva nova Neptunia caede rubescunt.
regina in mediis patrio vocat agmina sistro
necdum etiam geminos a tergo respicit anguis;
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenent. saevit medio in certamine Mavors
caclatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
et scissa gaudens vadit Discordia palla;
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius haec cernens arcum intendebat Apollo
desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei;
ipsa videbatur ventis regina vocatis
vela dare et laxos iam iamque inmittere funis.
illam inter caedes pallentem morte futura
fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri,

contra autem magno maerentem corpore Nilum
pandentemque sinus et tota veste vocantem
caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
at Caesar triplici invectus Romana triumpho
moenia dis Italis votum inmortale sacrabat,
maxima ter centum totam delubra per urbem.
laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
omnibus in templis matrum chorus; omnibus arae,
ante aras terram caesi stravere iuvenci.
ipse sedens niveo candentis limine Phoebi
dona recognoscit populorum aptatque superbis

690

695

700

705

710

715

720

postibus; incedunt victae longo ordine gentes, quam variae linguis, habitu tam vestis et armis. hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, 725 hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis extremique hominum Morini Rhenusque bicornis indomitique Dahae et pontem indignatus Araxes. talia per clipeum Volcani, dona parentis, 730 miratur rerumque ignarus imagine gaudet attollens umero famamque et fata nepotum.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER NONUS.

Atque ea diversa penitus dum parte geruntur, Irim de caelo misit Saturnia Iuno

audacem ad Turnum. luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.

5 ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est:
Turne, quod optanti divum promittere nemo
auderet, volvenda dies en attulit ultro.
Aeneas urbe et sociis et classe relicta
sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
10 nec satis; extremas Corythi penetravit ad urbes
Lydorumque manum collectos armat agrestis.

quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus. rumpe moras omnis et turbata arripe castra'. dixit et in caelum paribus se sustulit alis 15 ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. adgnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas

sustulit et tali fugientem est voce secutus:
'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
detulit in terras? unde haec tam clara repente
tempestas? medium video discedere caelum
palantisque polo stellas. sequor omina tanta,
quisquis in arma vocas'. et sic effatus ad undam
processit summoque hausit de gurgite lymphas
multa deos orans oneravitque aethera votis.
Iamque omnis campis exercitus ibat apertis
dives equum, dives pictai vestis et auri
(Messapus primas acies, postrema coercent
Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus),
ceu septem surgens sedatis amnibus altus
per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus,
cum refluit campis et iam se condidit alveo.
hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
primus ab adversa conclamat mole Caicus:
quis globus, o cives, caligine volvitur atra?
ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros;
hostis adest, heia!' ingenti clamore per omnis
condunt se Teucri portas et moenia complent.
namque ita discedens praeceperat optimus armis
Aeneas, siqua interea fortuna fuisset,

neu struere auderent aciem neu credere campo;
castra modo et tutos servarent aggere muros.
ergo, etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
obiciunt portas tamen et praecepta facessunt
armatique cavis expectant turribus hostem.

Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen,
viginti lectis equitum comitatus et urbi
inprovisus adest; maculis quem Thracius albis.

vertitur arma tenens et toto vertice supra est

[blocks in formation]

50 portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.

с

ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem? en' ait et iaculum attorquens emittit in auras,

principium pugnae, et campo sese arduus infert. clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur 55 horrisono; Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere. huc turbidus atque huc lustrat equo muros aditumque per avia quaerit. ac veluti pleno lupus insidiatus ovili

60 cum fremit ad caulas ventos perpessus et imbris
nocte super media (tuti sub matribus agni
balatum exercent; ille asper et improbus ira
saevit in absentis; collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces):
65 haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
ignescunt irae; duris dolor ossibus ardet.
qua temptet ratione aditus, et quae via clausos
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
70 aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis
invadit sociosque incendia poscit ovantis
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
tum vero incumbunt (urget praesentia Turni),
atque omnis facibus pubes accingitur atris;
75 diripuere focos; piceum fert fumida lumen
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
avertit? tantos ratibus quis depulit ignis?
dicite. prisca fides facto, sed fama perennis.
80 tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
vocibus his adfata Iovem: 'da, nate, petenti,

85

quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
pinea silva mihi multos dilecta per annos;
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
solve metus atque hoc precibus sine posse parentem, 90
neu cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur; prosit nostris in montibus ortas.'
filius huic contra, torquet qui sidera mundi:

o genetrix, quo fata vocas aut quid petis istis?
mortaline manu factae inmortale carinae
fas habeant, certusque incerta pericula lustret
Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?
immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum.
dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas,
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies, et tempora parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.

hic primum nova lux oculis offulsit, et ingens
visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras
excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
'ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
neve armate manus; maria ante exurere Turno
quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
ite deae pelagi; genetrix iubet.' et sua quaeque

95

100

105

110

115

« السابقةمتابعة »