صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

scripti, ubi convenere, præsidi Ordinum Generalium ad. ventum fratrum indicant : precibus à pastore loci, si cœtus membrum sit, habitis, & literis credentialibus lectis, præses & scriba eliguntur. Præcedentis cœtus acta præleguntur: exinde deputati cœtus ad Ordines Generales mittuntur, ut scriptorum synodalium visionem petant, & ut aliquos è collegio suo ad eam deputent, locum & tempus statuant, quin & per epistolam consules Lugdunenses præmoneant, & collegii regentem, unius clavis custodem, ut adsit, quando Lugdunum convenient ad inspiciendum autographa versionis. His peractis, certa à deputatis Ordinum constituta hora, comparent in Ordinum Generalium camera; primo funduntur preces, quibus Deo gratiæ aguntur, quod ecclesiam reformatam à variis erroribus purgaverit, quod synodum ipsis concesserit, cujus acta authentica in præce. dente cœtu adhuc incorrupta conspexerunt; & quoniam nunc convenerunt ut ea denuo inspiciant, oratur Deus ut gratiam hanc ipsis concedat, ut integra æque ac incorrupta ab ipsis conspiciantur, perinde uti ante triennium conspecta fuere. Postquam scripta inspecta sunt, gratiæ. Deo pro tanto beneficio aguntur, idque depositum denuo tutelæ divinæ committitur, ut in proximo coetu æque sincerum atque incorruptum reperiatur prout nunc deponitur. Postridie Lugdunum proficiscuntur, & à magistratu in curiam adsciti authentica versionis inspiciunt. Hæc inspectio similibus precibus inchoatur ac finitur. Exin lauto excipiuntur convivio, in quo à præside cœtus & scriba deputatis Ordinum & magistratus Lugdunensis gratiæ aguntur. Hagam reversi in actis scribunt, scripta illis integra adhuc, & à vermibus, tinea & muribus inviolata esse reperta atque ita coetui finis imponitur. Hæc est illa triennalis solennitas, visioni scriptorum synodalium destinata, quam paulo distinctius, variisque circumstantiis vestitam tibi scribere volui, ut, quanta veneratione synodæ illius faniosæ reliquiæ hic asserventur, cognoscas. Hæc ego excerpsi ex narratione cujusdam ministri, qui ipse cœtus illius membrum fuit, scripta inspexit, & in quorundam amicorum gratiam hanc historiolam scripto consignavit. Cui etiam consonant aliorum qui solennitati illi interfuerunt relationes. Non credo Romæ tanta cum veneratione tantisque sumptibus acta concilii Tridentini inspici. Ridenda hæc forent, si quo

rundam

rundum privatorum inconsiderato zelo agerentur; nunc, quia auctoritate publica fiunt, dolenda sunt. Quid Gallica synodus nuperrime contra D. Clerici versionem Gallicam Novi Testamenti ejusque notas decreverit, quam frivolæ illius sint criminationes, quam plene brevi scripto edito eas D. Clericus refutaverit, ipse tibi aut jam scripsit, aut brevi, ut credo, scripturus est. Hæc similiaque quando considero, bonæ conscientiæ studio acquiescendum, & neglectis hominum iniquorum molitionibus, veritati ac paci indefesso studio unice litandum, laborumque nostrorum benedictionem à solo Deo, qui è tenebris lucem eruere potest, expectandum esse certus sum. Illius te tutelæ commendo; illum oro, ut omnia tibi largiatur fausta ac salutaria, necnon honoratissimæ in qua vivis familiæ. Salutant te, Dominum ac Dominam Masham, una cum dignissima filia ac filio, uxor ac filia. Salutem etiam à me dices D° Coste.

Amstelod. Jun. 21,

1704.

Tui amantissimus,

P à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.
Vir amplissime,

PUDET me sane tam diuturni silentii, nec ab infirma & plane fracta valetudine satis excusatum credo, etiamsi admixta etiam aliqua tui reverentia me à scribendo aliquantulum detinuit, satis ex ipso morbo desidiosum. Quorsum enim attinet te eruditioribus sermonibus aptum & commerciis literarum docto liberoque animo dignis, ægrotantis querelis, laboriosisque verbis anhelum scriptorem redolentibus fatigare? juvat tamen experiri amicitiam tuam, veterem amicum, etiamsi senio & morbo mutilum, ad sepulchrum usque prosequi. Nihil sane jucundius, nec est, quod magis animum debilem & languescentem refocillat, quam constans & vegeta amicorum benevolentia; magnum perfugium humanæ fragilitatis, in quo reperitur magna pars voluptatis, cum reliqua plane insipida sunt & frustra solicitantur. Gratissimæ igitur mihi fuerunt epistolæ tuæ benevolentiæ & amicitiæ plenæ,

nec

nec quantum ex illis solatii perceperim ex taciturnitate mea, sed ex voluptate quam profiteor judicare debes. Ea enim infirmi corporis morbus est, hoc sentientis grati & animi testimonium.

Etiamsi servilium ingeniorum, humana venerantium, exempla cumulate satis mihi obtulit longa dies, nec melior omnino mihi spes est de futuro; donec placuerit Deo optimo maximo ex misericordia sua, secundo filii sui adventu, restaurare ecclesiam ; maxime tamen mihi placuit historia ista, quam in novissimis tuis perscripsisti. Actus ille triennalis, cum omni suo apparatu partim ridiculo, partim superstitioso, habet in se quod & stomachum & splenem moveat: certe cum omnibus suis circumstantiis ita graphice depictus conservari debet, etiam ubi commode fieri potest typis mandari, & in publicum prodire, ut quod privatim obtinet, oculis hominum obversetur, & pudefiant qui sic sacris illudunt, Deique nomen sacrosanctum, placitis inventisque suis, audacter præfigunt. Vitam tibi in utilitatem religionis longam validamque, & in usum familiæ & amicorum tuorum animitùs precor, uti & omnia prospera tibi tuisque. Optimam tuam fæminam filiamque, reliquosque amicos nostros, meo nomine, rogo officiosissime salutes. Hæc tota familia te tuosque salutat, Vale, vir amplissime, & me ama

[blocks in formation]

A

COLLECTION.

OF

SEVERAL PIECES

OF

MR. JOHN LOCKE.

PUBLISHED BY

Mr. DES MAIZEAUX,

UNDER THE DIRECTION OF

ANTHONY COLLINS, Esq.

« السابقةمتابعة »