صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

non faciendi quod non vult; potentia tamen illa, per antecedentem voluntatis determinationem ad unum determinata est. Atque sic mera in actionibus hominis regnaret necessitas. Prolixior paulo fui; sed prolixitatem, ut perspicue mentem meam explicarem, evitare vix potui. Si alicubi mentem tuam non recte, aut non plene, percepi, aut me à veritate aberrare credis, me libere moneas & instruas,rogo: veritatem enim unice sector. Et quoniam nunc plenius mentem meam explicui, brevius, quicquid tibi non probetur, indicare posses. Ut vero plenius sententiam nostram percipias, suaderem ut legas brevem Episcopii tractatum de Libero Arbitrio, qui extat in vol. i. part ii. p. 198. operum ejus; & epistolam illius, qua judicium suum profert de loco quodam ethices non edito; quæ est 10LV. inter epistolas nostras ecclesiasticas & theologicas. Reliqua libri tui mihi valde probantur, multumque me ex illius lectione profecisse gratus agnosco. Lectionem ejus repetere statui. Verum versio Gallica multum Latinæ præstat; eam ego subinde consulo, quando Latina obscurior est, sive interpretis sive typographi culpa. Quæ epistolæ tuæ inclusa sunt errata, & additamentum de indifferentia, nescio an in privatum meum usum miseris, an vero ut imprimantur. Verum ego puto te sententiam nostram de indifferentia non recte percepisse, ideoque eam in hac epistola plenius & distinctius explicui. Sed tandem manum de tabula. Vale, vir amplissime. Uxor & filia te plurimum salvere jubent. Salutem à nobis officiocissimam dices D. Masham totique familiæ.

Amstelod. 11 Oct.

1701.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

GRATISSIMAM epistolam tuam, 11 Oct. datam, legi relegique, & (te auctore) perlegi Episcopii tractatum

de Libero Arbitrio. Non tam magnifice de me sentio, ut audeam in tantorum virorum scriptis quicquam reprehen. dere; fateor tamen nonnulla & in illius dissertatione & in tua epistola occurrere, quæ, si coram tibi adessem, explicari à te peroptarem, ut melius perspicere possem, quomodo inter se & cum rei veritate consistere possint. Sed si singula, quæ in hoc argumento, in aliorum scriptis, suboriri possunt, dubia persequi velim, & pensiculatius ad trutinam revocare, in volumen abiret epistola: nec meum est aliorum opiniones convellere (quarum ignarus in scribendo nec aliorum sententiam fugi, nec autoritatem secutus sum) sed solum mea cogitata, quantum ex rebus ipsis perspicere possum, rebus ipsis conformare. Hæc causa esse potest quod, inconsultis auctoribus, & mea mecum meditatus terminis & loquendi formulis hoc in subjecto familiaribus non sum usus. Hoc mihi ignoscendum postulo. Nec Episcopii acutissimi, cujus memoria summa apud me in veneratione est, mentionem hic fecissem, nisi te suasore tractatum ejus de Libero Arbitrio perlegissem, quem tuum fecisti, tuamque per omnia sententiam continere mihi notum fecisses.

Hæc à me præfanda erant, ne forsan videar aliorum scripta, qui me in hoc argumento præcesserunt, insolenter nimis negligere, vel non satis eorum autoritati tribuere : quod à meo animo, & à mea mediocritate, & est, & esse debet, remotissimum. Fateor, ego non sector nomina, sed ubique veritati litans, eamque quacunque ducit unice sequor: ideoque gratias tibi ago maximas, quod me, ubi errâsse existimas, in viam reducere conaris.

[ocr errors]

Primum & præcipuum, quod in novissima hac tua epistola culpare videris, est mea definitio libertatis, quam dicis "nimis esse angustam." An tua laxior est quam illa, quam ego lib. ii. cap. xxi. § 8. & 12. tradidi, tum videbi mus, cum tu illam proferes. Nam quod dicis "libertatem esse dominium, quod homo habet in quamcunque suam "actionem," hoc mihi non videtur esse definitio libertatis, quum nihil aliud dicit nisi hominem habere dominium in actiones suas quod habet; quod huc tantum redit, libertatem esse libertatem, quam homo habet in quamcunque suam actionem; quo evenire potest, ut nulla omnino sit hominis libertas: scis enim esse aliquos, qui negant hominem ullum in actiones suas habere dominium, sed omnia præstituto

præstituto & ineluctabili duci fato. Quod si dicas te supponere hominem habere dominium in actiones suas, & in eo consistere libertatem; tunc rogo, quid sit dominium hominis in actiones suas? Dominium enim, sive sit vox tralatitia, sive ob aliquam aliam causam, mihi videtur æque, si non magis obscura quam vox Libertas ideoque non minus eget definitione. Et sic pergam rogando, donec perventum erit ad simplices ideas, ex quibus conflatur idea libertatis.

Video ex hac tua epistola, quanta sit vis consuetudinis, & qua constantia non cogitantibus etiam & invitis irrepit. Fateris & candide fateris,voluntatem esse animæ facultatem, & facultates non esse agentes : & tamen, ut alia omittam, hic dicis," si mea definitio libertatis agnoscatur, certum est "libertatem nullo modo competere voluntati." Voluntati enim nullo modo competere potest libertas, nisi pro agente agnoscatur. Quippe agentium solummodo est libertas. Scio te Episcopii exemplo posse teipsum excusare, qui in principio dissertationis suæ strenue rejiciens facultatem operationis, subinde tamen relabitur in argumentationes, quibus supponuntur agentes: permitte tamen ut amice moneam, nisi hoc maxime caveas, multum in hac materia tibi facesses negotium, & tenebras saepissime tibi offundes.

Ad reliqua, de quibus dubitare videris, ne in longitudinem molemque nimiam extendatur responsio, rectius me& compendiosius satisfacturum credo, si aliquas hic illic capiti xxi. inseram explicationes, quibus animi mei sensum negligentius forsan, vel obscurius traditum, clariorem reddam, adeo ut festinanti etiam, uti fit, lectori in posterum pateat, modo quæ tradita sunt memoria tenere non dedignetur. Hæc cum tu attente perlegeris, & cum reliquis, quæ in isto capite exposui, contuleris, plene tibi satisfactum iri spero. Quod si quæ postea tibi, remanserint dubia, & aliqua restant, quæ vel obscura nimis,quorum te fugit sensus, vel parum veritati congrua, quibus assensum præbere non potes, moneas rago, ut aut te auctore corrigam, aut ulteríus explicando, veritatem, sua propria luce nitentem tibi ante oculos ponam.

Si qua sunt in epistola tua, ad quæ non satis distincte responsum à me credas, ignoscas rogo valetudini parum firmæ, quæ languidiorem me & ad scribendum minus ap

[blocks in formation]

tum reddit. Quanquam spero ex annexis explicationibus, ex quibus mentem meam percipies, perspicuum tibi fore quid ad singulas dubitationes tuas respondi possit. Vale, vir optime, &, ut facis, me ama

[blocks in formation]

QUOD lectionem tractatus Episcopii de Libero Arbitrio tibi commendaverim, id eo fine non feci, ut viri illius auctoritate contra te utar; nihil minus: scio enim in sincera veritatis inquisitione nullam valere auctoritatem humanam, sed tantum momenta rationum, quibus veritas adstruitur. Nec ego, licet Episcopii sententiam approbem, vellem illius auctoritate constringi, ut omnia, etiam quæ, salva principali veritate, in dubium vocari possunt, admittam, nedum phrasibus ac loquendi formulis ab ipso usurpatis alligari me patiar. Sed illius legendi tibi auctor fui, ut ex illo cognosceres, nos jam a multo tempore renuntiâsse illi sententiæ, quæ statuit animam intermediis facultatibus agere; sed asseruisse tecum animam immediate per seipsam intelligere ac velle. Unde cognoscere posses, quando communem loquendi usum secuti utimur vocibus intellectus ac voluntatis, nos iis non intelligere facultates realiter ab anima distinctas; sed ipsas intelligendi ac volendi actiones, quas anima immediate ex seipsa elicit. Hoc ego etiam brevioribus verbis significatum dedi, in Theologia mea Christiana, lib. ii. cap. xxiii. § 1, 2. Itaque si per incogitantiam, ex inveterata consuetudine, mihi forte exciderit voluntatem esse liberam, rogo ut id meo sensu accipias, ac si dixissem actio volendi est libera, seu homo in elicienda actione volendi est liber: ac proinde pro verbis meis, si tua libertatis

definitio

[ocr errors]

definitio agnoscatur, "certum est libertatem nullo modo competere voluntati," hæc substituas, "hæc substituas, "certum est ac❝tionem volendi neutiquam esse liberam, seu hominem "non libere velle." Gratias interim tibi ago, quod inconsideratam hanc meam locutionem mihi indicaveris: ego annitar ut in posterum omnem ambiguam locutionem vitem, & ab insolita loquendi consuetudine non abripiar; ne nulla in verbis meis sit obscuritas.

Libertatem ego definivi per dominium in actiones: quia vox dominii tibi explicatione indigere videtur, simplicius dico libertatem esse facultatem hominis actionem suam vel eliciendi, vel non eliciendi: qui alterutrum tantum potest, non est liber. Per actionem autem ego intelligo actionem quamcunque, etiam actiones internas intelligendi ac volendi: circa quascunque actiones non habet homo hanc facultatem eas vel eliciendi, vel non eliciendi, sed alterutrum tantum potest, hæ non sunt liberæ : & quia illi hanc facultatem tribuo circa actiones volendi, ideo eas liberas voco: quando hac facultate homo destitutus est, libere nec vult, nec velle potest.

Utinam facultas esset coram tecum de omnibus his disserendi, & ex ore tuo pleniorem omnium, circa quæ hæsito, explanationem audiendi; meamque sententiam, ac loquendi phrases distincte explicandi; non dubito, quin felicius totam hanc quæstionem terminare possemus. Nunc etiam circa ea, quæ explicationis gratia addidisti, hæsito, an statuas judicium illud, quo formato, non amplius in homine libertas est non volendi, sit actio mera intelligendi, eaque intelligendi actio sit libera vel necessaria: si in ea elicienda hominem liberum agnoscas, non video quis inter nos, quoad summam rei, maneat dissensus. Sed coram possemus hæc distinctius & exactius expendere; idque maxime percuperem, ut uterque in hac materia, quanta fieri potest perspicuitate, nos explicemus & difficultatibus hinc inde oborientibus occurramus. Nunc quoniam utriusque ætas id neutiquam permittit, quæ misisti, semper, quando de hac materia ago, consulam, ne aut ipse errem, aut aliis inconsiderata loquendi ratione errendi occasionem præbeam. Vale, vir amplissime. Salutant te uxor ac filia, omnesque prosperam tibi precamur valetudinem.

Generoso

« السابقةمتابعة »