The Hundred Best Poems (lyrical) in the Latin Language

الغلاف الأمامي
G.W. Jacobs & Company, 1911 - 106 من الصفحات
0 مراجعات
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 62 - Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem, quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis, nee lubae tellus generat leonum arida nutrix.
الصفحة 88 - Vides, ut alta stet nive candidum Soracte, nee iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto. dissolve frigus ligna super foco large reponens, atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.
الصفحة 37 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
الصفحة 97 - Prensus Aegaeo, simul atra nubes Condidit lunam neque certa fulgent Sidera nautis ; Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura venale neque auro.
الصفحة 20 - Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella, te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.
الصفحة 36 - ... occidet ; Assyrium vulgo nascetur amomum. at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella.
الصفحة 35 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras . ille deum vitam accipiet divisque videbit permixtos heroas , et ipse videbitur illis , pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
الصفحة 11 - Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive qua septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes, Caesaris visens monimenta magni, 10.
الصفحة 9 - Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.
الصفحة 11 - ... multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: omnia quae ingratae perierunt credita menti. 10 quare cur te iam [ amplius excrucies? quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis et dis invitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem...

معلومات المراجع