صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

atque incrementa oportuna fore conspiciebant, sollicitos semper fuisse cognovimus, circa tamen ea quæ ad componendas bellorum inimicitias inter sibi finitimas exteras nationes quovis quæsito colore exortas, precipua cura, exactaque diligentia semper incubuisse constat, quo tandem duo ejusdem reipublicæ fundamenta, pax scilicet et concordia subsequerentur. Ea videlicet quæ nihil simultatis haberet, nec seditionis admixtum, sed simplex esset, et immaculata, quâque foverentur omnia vitæ necessaria, christiani, ut arbitramur, præcepti memores. Nam salvator noster, qui de supremo cœlorum solio ad ima non abnuit, quo illius originalis delicti et perpetuæ culpæ reum inexpiabili facinore liberaret, suis discipulis, sacratissima evangeliæ lectionis testante historia, ut in quamcumque domum introirent, huic pacem dicerent, præcipiendum curavit, peractoque tum præclari mysterii cursu ascensurus ad patrem, nullum eisdem majoris gratiæ donum quàm pacem censuit relinquendam.

(1) Notum igitur facimus universis præsentibus et futuris, quòd cum superioribus annis nonnullæ inter nos, regnum que, dominia et subditos nostros, ex una, et magnificos viros, amicosque nostros præcarissimos, proconsules, consules, mercatores, et incolas civitatum de Hansa teutonica, partibus, ex altera ; bellorum induciæ, seu ́treugæ, pactæ et initæ fuerint, ut tandem pax firma et perpetua sequeretur, ipsique proconsules, consules, nec non aldermanni, et seniores eorum jurati, in communi mercatorum oppido Brugensi in Flandria residentes, ad nos ea de causa his diebus oratores, viros quidem spectatissimos, et sibi, ut ad nos scripserunt, fidelissimos, videlicet magistros Antonium Delouf, in jure civili licentiatum, et Guerardum Bruyus, in jure canonico baccalaureum, transmittendos curaverint. Quibus auditis, in omnibus his quæ ad communem reipublicæ utilitatem conducere videbantur; habitaque desuper deliberatione plurimorum regni nostri magnatum, nobis sanguinis vinculo, et affinitate conjunctorum, aliorumque procerum magni nostri consilii summa virtute præditorum, cum eisdem proconsulibus, consulibus, aldermannis, mercatoribus, et incolis prædictarum civitatum et communitatum ipsius Hansæ teutonicæ, pro nobis, carissimoque filio nostro delphino Viennensi, aliisque successoribus nostris francorum regibus, regno, dominiis, subditisque nostris præsentibus, et futuris, ut tandem respublica hinc indeque omnibus longè carior esse debet, quàm privata, non modo sustentetur, verùm etiam felicibus

semper incrementis augeatur, pacem, amicitiam, benevolentiam, et concordiam firmam, stabilem, perpetuisque temporibus duraturam, certa scientia fecimus, inivimus, et conclusimus, facimusque, inimus, et concludimus per præsentes, ac de regiæ potestatis plenitudine specialique gratia omnia et singula privilegia eisdem proconsulibus, consulibus, aldermanis, mercatoribus, et incolis per nos, prædecessores nostros sub quocumque verborum tenore concessa, ac si de verbo ad verbum præsentibus forent inserta, laudamus, ratificamus et confirmamus, ac de novo in quantum opus est, concedimus.

(2) Volentes etiam, et concedentes, ut ipsi omnium et singulorum bonorum, navigiorum, aliarumque rerum eisdem hactenùs persubditos nostros occasione dissentionum præteritarum, vel alias, quovis modo, vi, et ultra eorum velle, et novissimis durantibus treugis ablatarum restitutionem coràm nobis, et quibuscumquejudicibus nostris liberè et licitè possint, tam conjunctim quàm divisim prosequi. Quibus judicibus aut eorum loca tementibus præsentibus, et futuris districtius præcipimus, ut eisdem proconsulibus, aldermannis, mercatoribus, et incolis de rebus, bonis, et partibus auditis, celeris justitiæ complementum ministrare curent.

(3) Concedentes insuper pro nobis et successoribus nostris francorum regibus. eisdem proconsulibus, consulibus, aldermannis, mercatoribus, et incolis prædictis, et cuicumque eorum, qui in regno et dominiis nostris prædictis, moram sen incolatum facient, ut ipsi pro se, suisque omnibus mercantiis, aliisque navigiis, naucleris, bonisque suis, quibuscumque, et in quocumque, ipsius regni et dominiorum nostrorum loco esse contigerit, ab omni impositione, gabella, alioque tributo, et onere, franci, quitti, et penitus immunes perpetuo existant, quemadmodum subditi nostri hactenus fuerunt, sunt et erunt, in futurum. Quodque ipsi ad causam mercantiarum suarum quæ ponderari oportebit, majus quàm subditi nostri solvere soliti sunt emolumentum, nequaquàm solvere deinceps teneantur.

(4) Ulteriùs, quod dicti proconsules, consules, aldermanni, mercatores et incolæ, eorumque nau cleri, qui, ut dictum est, in regno, et dominiis nostris prædictis moram trahent, de suis bonis mobilibus aut immobilibus ibidem acquisitis, et acquirendis, ac donatione inter vivos, testamentariave, aut aliàs quomodocumque eisdem libuerit, disponere possint, eorumque hæredes prædicta bona apprehendere, eisdem uti,gaudere, atque poliri

perinde atque si naturales subditi, ac ex nostro regno oriundí

essent.

(5) Deinceps, si casu aliquo (quod tamen Deus avertat ), pax hujusmodi quovis dissensionis et controversiæ pretextu infringeretur, ita ut aliquod genus belli inter nos, successores que nostros francorum reges, regnum, dominia et subditos nostros, et prædictos proconsules, consules, aldermannos, mercatores, et incolas oriretur; volumus, et concedimus, ut ipso nihilominus, et eorum singuli infra annum, post ejusdem belli seu dissentionum initium, omnes et singulas mercantias, navigia, naucleros, aliaque bona sua quæcumque in regno et dominiis nostris existentia asportare, et ad civitates et loca sua devehi facere, pecunias, aliasque res per subditos nostros sibi debitas exigere, et id faciendo totiens quotiens eis oportunum fuerit, eodem anno durante ire, redire, morari, et deinde ad propria reverti tutò, liberè, et quietè possint, et valeant. Absque eo quòd ullum in corporibus, navigiis, naucleris, mercantiis, bonis rebusque suis prædictis aliquod damnum, impedimentuinve, aut alia quævis inquetatio aut mollestia ullatenus inferri debeat.

Insuper dilectos et fideles nostros Archiepiscopos et episcopos,. regni nostri curatos, et alios viros ecclesiasticos, curam et regimen animarum habentes, ut dum aliquem dictæ Hansæ in regno, et dominiis nostris mortem obire contigerit, talium morientium cadavera in terra benedicta, ut nostri subditi veri et indubitati Catholici decedentes sepeliri solent, sepeliantur, exortari curabimus.

(7) Insuper, si nobis contingat in futurum cum quovis rege, aut principe, aliisve exteris nationibus bellum gerere, aut aliquas hostiles inimicitias aut dissentiones habere, ipsi tamen proconsules, mercatores, et incolæ, cum eorum navibus, naucleris, bonis, et mercantiis quibuscumque penes eorumdem regum,, principum et nationum civitates, portus, loca, et districtus, quibus eisdem fore oportunum videbitur, pro suis mercantiis, aliisque negotiis exercendire, morari, et deinde redire totiens quotiens eisdem placuerit liberè, et quietè, quo ad nos, et subditos nostros attinet, poterunt, absque eo quod hujusce pacis, amicitiæ, et benevolentiæ perpetuæ infractores censeri, nominarive aut reputari debeant quovis modo. Quod etiam in eo casu omnibus subditis nostris simili modo licebit.

(8) Præterea, si casus contingeret aliquam seu aliquas ex principalioribus vel aliæ prædictæ Hansæ civitatibus, et oppidis

à corpore, communitate, et liga ejusdem hansæ deficere, seu aldermannis prædictis rebellés esse, posteaquam ea de re à proconsulibus et mercatoribus civitatis Lubecensis (quæ ipsius liga obtinet principatum,) nec non Aldermannis prædictis informati fuerimus, mercatores, naucleros, aliosque eorumdem civitatum, et oppidorum sic deficientes, hac præsenti pace, et concordia aliisque privilegiis, et libertatibus inter nos, et prædecessores nostros francorum reges christianissimos eidem ¡igæ et communitati concessis nullatenus gaudere permittemus, quousque tamen ab eadem civitate Lubecensi certiores effecti fuerimus eosdem sic deficientes, eidem ligæ et communitati reconciliatos fuisse, eidemque de omnibus damnis, interesse, et gravaminibus ab eis dem occasione ipsius defectionis passis, et susten tis plenè et integrè satisfecerint.

(9) Et si aliqua obscuritas aut ambiguitas super articulis prædictis, aliisque superiùs contentis in futurum oriretur, ipsos clarioribus, et luculentioribus verbis et sententiis in favorem et ́utilitatem prædictæ communitatis et Hansæ teutonicæ suorumque mercatorum et incolarum nos interpretaturas et declaraturas semper pollicemur.

(10) Et demum ut ejusmodi perpetua pax, concordia, amicitia, et benevolentia facilius et felicius observetur, ejusdem conservatores perpetuos decernimus, facimus, constituimus, et ordinamus. videlicet admiraldum Franciæ, ut admiraldum, bailiiuum Rolhomagensem, seneschallos Aquitaniæ, Lugduni et Ponticis Gubernatores Rappellæ, Arthesii, et Bononiæ pro tempore, existentes vel eorum loca tenentes, quibus, et illorum cuilibet, pro ut ad eum pertinuerit, plenariam et omnimodam potestatem, ac speciale et generale mandatum damus et concedimus de omnibus et singulis litibus et controversiis inter subditos nostros prædicatosque proconsules, mercatores, et incolas prætactæ Hansæ teutonicæ in futurum movendis, et oriendis cognoscendi, discernendi, judicandi et terminandi, absque eo quod ipsi, nec eorum aliquis coram aliis judicibus et officiariis convenit, nec in causam trahi in prima instantia quovis modo possint, sive debeant. Quibus quidem conservatoribus, seu eorum loca tenentibus mandamus, et committimus partibus ipsis auditis summariè, et de plano, et absque strepitu et figura judicii, celcris justitiæ complementum

ministrare curent.

(11) Promittentes bona fide, verboque regio ( quod solemne. jusjurandum apud reges semper esse consuevit,) prædictam be

nevolentiam, amicitiam, perpetuamque pacem; et omnia et singula superius enarrata, et per nos concessa, inviolabiter observare, et observari facere. Eademque omnia per carissimum filium nostrum delphinum Viennensem rata, grata habere, suisque patentibus litteris eonfirmare. Ita tamen quod prædicti proconsules, consules, aldermanni, mercatores, et incolæ, de eadem pace, amicitia et benevolentia pariter, quantum eos, et totam suam communitatem concernit, suas patentes litteras in debita validaque forma, sigillo magno civitatis Lubecensis roborotas, infra unum annum proxime futurum nobis tradere, et realiter exhibere tenebuntur.

(12) Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus consiliariis. parlamenti nostri parisius, universisque et singulis nostris loca tenentibus, mareschallis, admiraldo, vicadmiraldo, et gubernatoribus, seneschallis, baillivis, præpositis, capitaneisque, et ductoribus militum, et armigerorum, ac civitatum, oppidorum, portuum, pontium aliorumque locorum, et districtuum custodibus, aliisque justitiariis et officiariis nostris præsentibus, et futuris, et eorum cuilibet harum serie præcipimus, et mandamus, quatenus has nostras præsentes litteras in omnibus curiis, auditoriis, aliisque suis locis ad hoc necessariis publicare, seu publicari facere, prædictamque amicitiam, confæderationem et perpetuam pacem, et concordiam, ac omnia et singula superiùs declarata, et per nos concessa inviolabiliter observent, et observari faciant, nihil penitus in contrarium agendo, nec attentando. Quod si forte aliqua acta aut attentata forent, ea reparare, seu reparari et ad pristinum et debitum statum reduci facere studeant, indèlatè compellando ad hoc, appellatione semota, viriliter et debitè compellendos, infractores quoque, si qui sint, pæna debita et publica plectendo. Et ut omnia et singula præinserta perpetuæ firmitatis robur obtineant, has nostras litteras, quarum vidisse, seu transsumpto uno, vel pluribus, si opus fuerit sub sigillo regio confectis indubiam fidem, veluti huic originali volumus adhiberi, magni sigilli nostri munimine fecimus robo- . rari.

Datum in Montiliis prope Turones in mense augusti anno 1483, regui vero nostri 23. Signatum per regem, comitibus de Claromonte, et de Marchia domini d'Esquerdes, magno seneschallo Normanniæ, gubernatore Antissiodorensi, seneschallo Ruthenensi, magistris Jacobo Louvel, chartarum thesaurario, Guillelmo de Cerisayo, et aliis præsentibus. Nos qui reipublicæ

« السابقةمتابعة »