صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

videntur, dummodo ritè et inviolabiliter observentur, hoc uno duntaxat excepto, quòd artium temptatores (1), qui novissimè,anno scilicet millesimo quadringentesimo quinquagesimo-secundo, annuales effecti sunt, unde predicte oberraciones aliique complures abusus atque deffectus provenerunt, continuabuntur per cancellarios Beate Marie et Sancte Genovefe Parisiensium, presentes et futuros, ad tale longum tempus quod eis melius videbitur faciendum, prout et quemadmodum ante predictum tempus id erat fieri consuetum, annuente et assenciente beatissimo patre nostro summo Pontifice; qui quidem cancellarii viros moribus sanâque doctorum Realium inferiùs nominatorum doctrină eruditos inhujusmodi temptatorum officiis preficere et instituere tenebuntur. Visum est eis rursus doctrinam Aristotelis, ejus commentatoris Averroys, Alberti Magni, Sancti Thome de Aquino, Egidii de Roma, Alexandri de Hallis, Scoti, Bonaventure, aliorumque doctorum Realium, que quidem doctrina retroactis temporibus sana securaque comperta est, tam in facultate artium quàm theologie, in predicta Universitate deinceps more consueto esse legendam, dogmatizandam, discendam et imitandam, ac eamdem ad sacrosancte Dei ecclesie ac fidei catholice edifficacionem, juvenumque studencium erudicionem, longè utiliorem esse et accommodaciorem quàm sit quorumdam aliorum doctorum renovatorum doctrina, ut putà Guillelmi Okam (2), monachi Cisterciensis, de Arimino, Buridani, Petri de Alliaco, Marsilii, Adam Dorp, Alberti de Saxonia, suorumque similium, quia nonnulli, ut dictum est, ejusdem Universitatis studentes, quos Nominales seu Terministas vocant, imitari non verentur.

Quapropter nos, qui nihil, humanis in rebus, ad predicte Dei ecclesie decus et fidei orthodoxe tuicionem, verâ clarissimorum sanctissimorumque virorum sentenciis comprobatâ doctrinâ esse salubrius existimamus, desiderantes ideò ut scolares in eanidem Universitatem optimarum videlicet artium discendarum gracia confugientes, iis potissimùm moribus, disciplinà et litteris instruantur atque imbuantur, que non modò sibi ipsis, verùm eciam

(1) Examinateurs, juges de la capacité des élèves qui se présentent pour avoir des grades. (Pastoret.)

(2) V. sur ce philosophe, sa doctrine, ses écrits en faveur des rois contre les papes, etc., Brucker, dicto loco, t. III, p. 846 et suiv. Brucker parle de la plupart des autres qu'on désigne ici, dans le même volume, périod. 2, part. II, liv. II, c. 3, sect. 2, de Scholasticis. (Idem.)

saluti totius populi christiani maximè prodesse valeant, audita et attentè cum magni consilii nostri gentibus consideratâ deliberacione predictà, statuendum duximus et expressè edicenduni, presenciumque tenore, de nostre regie potestatis et auctoritatis plenitudine, certaque scientia, statuimus et edicimus quòd, pro eorundem scolarium et studencium à recta veraque via, moribus et disciplina oberrancium reformatione, statuta jam pridem, ut dictum est, per legatos apostolicos, per dictamque Universitatem et arcium facultatem, facta et edicta, ritè ac inviolabiliter de cetero observentur, hoc uno duntaxat, ut suprà dictum est, excepto, quòd dicti arcium temptatores à dictis Beate Marie et Sancte Genovefe cancellariis, presentibus et futuris, usque ad tale longum tempus quod eis melius et commodius videbitur faciendum, continuari suisque iu officiis manuteneri poterunt et debebunt, annuente et consenciente summo Pontifice, modò superiùs declarato.

[ocr errors]

Et ulteriùs statuimus et edicimus quòd predicta Aristotelis doctrina, ejus commentatoris Averroys, Alberti Magni Sancti Thome de Aquino, Egidii de Roma, Alexandri de Hallis, Scoti, Bonaventure, aliorumque Realium doctorum, quorum doctrina, ut dictum est, retroactis temporibus, sana securaque comperta est, tam in sacre theologie quàm arcium facultatibus, in predicta Parisiensi Universitate deinceps more solito legatur, doceatur, dogmatizetur, discatur et intimetur; alteram autem predictorum Nominalium, tam expressatorum quàm aliorum quorumcumque sibi similium, in eadem Universisate nec alibi quoquoversùm in regno nostro, deinceps, palàm nec occultè, aut quovis modo nullatenus esse legendam, docendam et dogmatizandam aut aliquatenus sustinendam, expressè decernimus. Et ut illa, tanquam folium ex tritico divellitur, ab eodem regno nostro evanescat et eliminetur, universis predicte Universitatis collegiorum prefectis, pedagogis, regentibus et magistris presentibus et futuris, prohibendum duximus, ac ex nunc presencium tenore prohibemus, ne, sub penis inferiùs expressatis, eamdem ipsam doctrinam suis in scholis, nec aliàs quovismodo, publicè nec occultè, dogmatizent, doceant, legant nec studeant. Que omnia et singula predicta, ut firmniter observentur, suumque debitum sortiantur effectum, ulteriùs statuimus et edicimus quòd predicte Universitatis rector modernus, decani facultatuin theologie, decretorum et medicine, ac eciam quatuor nacionum procuratores, in facie tocius Universitatis, presentibus dilectis

et fidelibus consiliariis nostris, curie Parlamenti nostri presidentibus, et preposito Parisiensi aut ejus locumtenente, quos et corum quemlibet ad hec et alia infrà scripta exequenda expressè -committendos deputavimus et deputamus, omnes autem et singuli doctores, collegiorum prefecti, pedagogi, regentes el magistri, ceterique omnium predictarum facultatum scolares, tam seculares quàm religiosi, cujuscumque gradûs, statûs, ordinis et professionis existant, in mauibus predicti rectoris corporaliter jurabunt hoc presens statutum et edictum nostrum se inviolabiliter observaturos (1.), quorum quidem nomina qui sicut dictum est jurabunt, inscribi volumus, in libro rectorio ejusdem Universitatis; et quòd omnes et singuli predicti rectoris moderni in eodem rectorio officio successores, in nova eorumdem creacione, idem jusjurandum, preter cetera que fieri solita sunt juramenta, prestare tenebuntur; insuper, quòd predicti Beate Marie et Sancte Genovefe cancellarii, presentes et futuri, neminem penitùs ejusdem Universitatis studentem ad quamvis cujuscunque facultatis licenciam neque gradum admittere nec recipere possint aut debeant, nec eciam predicti procuratores aliquos scolares ad baccalariatûs gradum admittant, nisi priùs, unà cum aliis juramentis prestari solitis, suis in manibus predictum prestiterint juramentum.

Quocirca predictis Parlamenti nostri presidentibus, prepositoque Parisiensi aut ejus locum tenenti, presentibus et futuris, et eorum cuilibet in solidum, harum serie precipiendo mandamus quatinus, predictis rectore, doctoribus, collegiorum prefectis, pedagogis, magistris tam regentibus quàm non regentibus predicte Universitatis, uno in loco, ut fit, invicem sollemniter congregatis, has presentes edicti et statuti nostri litteras legi et publicari, ac ipsas in ceterorum edictorum ac statutorum regiorum rectorio et facultatum ac nacionum predicte Universitatis cathalogis seu fibris inscribi, idemque statutum et edictum inviolabiliter observari faciant, inhibendo seu inhiberi faciendo, ex parte nostra, omnibus ibi tunc assistentibus et aliis quibus fuerit inhibendum, sub pena privacionis, non modò à predicta Universitate et privilegiis ejusdem, verùm eciam à tota civitate

(1) Peu de jours après l'édit de Louis XI, il y eut une assemblée générale de l'université, pour prêter le serment prescrit. Il ne fut refusé par aucun de ses membres; seulement, dans la faculté de théologie, quelques personnes ne vouJurent le faire que conditionnellement. (Du B. p. 710; mais voyez la note i de la page suivante:) (Pastoret.)

Parisiensi, ne quis ipsorum contra presencium tenorem quiequam moliri aut actemptare palàm nec occultè quoquomodo presumat; si quis autem ordinacionem ipsam inobedienter sustinuerit, non solùm eum ejusdem pene declaratione, sed eciam, ut ceteris de se spectaculum prebeat, cedatque in exemplum, usque ad bannimentum seu potiùs tocius regni nostri perpetuum exilium, et alias arbitrarias penas, secundùm delinquentis persone qualitatem et sui criminis et inobediencie gravitatem, esse multandum atque plectendum expressè declaramus, preter tamen nostre regie majestatis indignacionem, quam eumdem ipsum delinquentem casu predicto incursurum, ex nunc prout ex tunc, decernimus per presentes. Preterea, ne predicta Nominalium doctrina quicquani non modò vigoris, sed ne fomitis quidem, in hoc regno in posterum habere possit, mandamus insuper primo predicti Parlamenti nostre curie presidenti, eidem specialiùs committentes, quatinus omnes et singulos ipsius Universitatis libros et apud ejusdem Universitatis supposita existentes, ex quibus eadem ipsa Nominalium doctrina procedit, in manu nostra realiter et de facto capiat seu capi faciat (1), sub facto ex eis debitè inventario custodiat, quousque libros ipsos per viros litterarum peritiâ comprobatos atque expertos fecerimus visitari, de eisdemque, quod fuerit racionis, extiterit ordinatum. Ad id autem faciendum et ad libros ipsos in predicti presidentis manus afferendum, eique ac suis in hac parte deputatis parendum volumus, ab eoque suisque deputandis omnes et singulos quos opportunum fuerit, veluti nostris pro rebus et negociis est fieri consuetum, viriliter cogi ac districtiùs coarctari, eidemque ac suis deputatis, ab omnibus et singulis justiciariis et officiariis nostris, quoad hec, pareri efficaciter et intendi jubemus per presentes, quarum transsumpto seu vidimus, uno aut pluribus sub sigillo regio confectis, fidem indubiam, veluti huic originali, ubique adhiberi volumus.

(1)` On avait sculement envoyé au premier président un exemplaire des ouvra ges condamnés par Pédit du roi. On demanda que tous les exemplaires qu'on en aurait lui fussent remis. L'université envoya une députation au roi, qui accorda ce qu'elle demandait. D'autres modifications furent successivement mises aussi à l'exécution de l'édit. Les anathèmes cessèrent, les livres furent rendus, et le roi permit d'étudier ce qu'on voudrait. L'université reçut avec joie et reconnaissance cette nouvelle décision royale, qu'elle même avait provoquée. V, du Boulay, t. V, p. 710 et suiv., 739 et suiv. (Pastoret.)

In quorum omnium premissorum fidem et testimonium, nostrum presentibus litteris fecimas apponi sigillum.

Datum Per Regem, domino Duce Borbonii, Episcopo Albiensi, dominis de Argentonio, de Genlyaco, magistro Johanne de Ambasia et aliis presentibus.

[ocr errors]

No. 181. LETTRES qui nomment l'évêque d'Alby président des états de Languedoc, et qui déterminent ses pouvoirs (1). Seulis, 6 mars 1473. (C. L. XVII, 615.) Reg. au parlem. de Toulouse, le 18 mai 1474.

Loys, à tous ceulx, etc. Comme nous ayans toujours accoustumé par cy-devant ordonner, commectre et establir en nostre pays de Languedoc aucun notable personnaige et de grande authorité, à nous seur et féable, pour presider, assister et resider en nostredict pays, en l'absence de nostre très-chier et très-amé frere et cousin le Duc de Bourbon et d'Auvergne, nostre lieutenant general et gouverneur en icelluy nostre pays de Languedoc, tant aux assemblées et conventions des trois états qui y ont accoustumé estre faictes, et y avoir l'authorité et prééminance, et ès autres grandz, principaux et urgens affaires d'icelluy nostre pays, soit pour le faict et gouvernement de la police et le bien de la chose publicque d'icelluy et autres choses qui peuvent et pourroient survenir en icelluy pays, et qui ait la principale conduite, charge et adresse en chef de par nous, en et sur tous nos faitz et affaires de la chose publicque de par de-là, tant pour nos droitz et les fins et mectes d'icelluy, que aussi pour les tailles et impostz et equivalans aux aydes, et semblablement pour pourvoir aux plaintes et doleances qui peuvent survenir en icelluy, et pour entretenir les habitans d'icelluy pays en bonne amour, douceur et vraye obeissance envers nous, et en ensuivant la manière de ce faire qui a accoustumé estre gardée audict pays du vivant de feu nostre très-chier seigneur et pere, que Dieu absolve, et pareillement depuis nostre advenement à la couronne, par aucuns notables et grandz personnaiges à ce commis et depputez, tant de part icelluy nostre feu seigneur et pere que de par nous, à ce que, par deffaut d'y mectre et donner bon ordre et provision, aucun dommaige, prejudice et inconvenient n'en advenist à nous

(1) Tout ce qui touche à la représentation nationale est important. (Is.)

« السابقةمتابعة »