Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D. idaVEREOR ne nomine negligentiæ tibi suspectus sim, quod tam diuturno utor silentio, quod nec tuis meritis, nec meæ voluntati nec nostræ denique amicitiæ omnino convenit. Scias velim me cum solo non animum mutâsse qui tibi idem qui olim est, & ubicunque terrarum fuero, idem futurus est amoris & reverentiæ pleņus. Sed à med in patriam reditu, amicorum vel invisentium, vel visendorum consuetudo, vel rerum mearum hinc inde dispersarum ad præsentem usum quærendi, & colligendi labor, vel aliqualis ad remp. (absit verbo invidia) si non accessio, saltem ne privatum otium publicis negotiis commutarem, cura & excusatio, & quod gravissimum omnium est, maligno hujus urbis fumo labefactata valetudo ita me occupatum tenuit, ut vix momentum mihi vacui temporis relictum fuerit, ex quo primum huc appulerim. Prima, qua in terram descendi, hora, ad D Guenellonem, festidante calamo & vernacula lingua, inter salutantium turbam scripsi, ut per reum te, cæterosque amicos meos Amstelodamenses, salutarem. Quicquid enim lætum jucundumque hic reperi me monuit aliquid illic relictum esse, quod non eum minore voluptate recordarer, quam quo hic oculis usurparem. Burnetus episcopus Salisburiensis designatur. In parliamento de tolerantia jam agi coeptum est sub duplice titulo, Comprehensio scil. & Indulgentia. Prima ecclesiæ promoria extendenda significat, ut ablata cæremoniarum parte plures comprehendat. Altera tolerantiam significat eorum qui, oblatis conditionibus ecclesia Anglicanæ, se unire vel nolunt vel non possunt. Quam laxa vel stricta hæc futura sint, vix dum scio, hoc saltem sentio, clerum episcopalem his aliisque rebus, quæ hic aguntur, non multum favere, an cum suo vel reip. commodo, ipsi videant. De solutione, de qua ad te ante discessum scripsi, expecto à te aliquid quotidie. Vale, & me, ut facis, ama Tui amantissimum, J. LOCKE. Philippo à Limborch Joannes Locke, s, P. D. Vir doctissime, ..' TOLERANTIAM apud nos jam tandem lege stabilitam te ante hæc audiisse, nullus dubito. Non ea forsan latitudine, qua tu et tui similes, veri et sine ambitione vel invidia christiani, optarent. Sed aliquid est prodire tenus. His initiis jacta spero sunt libertatis & pacis fundamenta quibus stabilienda olim erit Christi ecclesia. Nulli à cultu suo penitus excluduntur, nec pœnis objiciuntur, nisi Romani, si modo juramentum fidelitatis præstare velint, & renunciare transubstantiationi & quibusdam dogmatibus ecclesiæ Romanæ. De juramento autem quakeris dispensatum est; nec illis obtrusa fuisset malo exemplo, illa quam in lege videbis confessio fidei, si aliqui eorum istam fidei confessionem non obtulissent, quod imprudens factum multi inter illos & cordatiores valde dolent. Gratias tibi ago pro exemplaribus tractatus de tolerantia, & pace ecclesiastica, quæ mihi misisti, compacta recte accepi, incompacta nondum ad manus meas pervenerunt. In vertendo de tolerantia libello aliquem Anglum jam jam occupatum intelligo. Opinionem illam pacis & probitatis fotricem ubique obtinere optarem. Acta inquisitionis jam pene descripta gaudeo, uti spero brevi proditura, opus utile & expectatum. Legem de tolerantia sancitam ad Dm le Clerc misi, quo interprete intelliges quousque extenditur hæc libertas. Vale & me ama Lond. 6 Jun. 1689. Tui amantissimum, J. LOCKE. Philippo à Limborch Joannes Locke, S. P. D. PRIORES tuas intercidisse valde doléo, nihil enim à te proficisci potest quod mihi, uti convenit, non sit valde carum. Novissimas tuas 29 Maii datas, amore & bene L volentia usitata plenas, accepisse lætor, quod tuæ tuorumque valetudinis me certiorem faciunt. Sei Officii historiam oscitantia bibliopolæ in ipso partu ita hærere doleo. Prolegomena tua D' Cudwortha & ego, valde probamus, & capitum indicem, quem tam amice promittis, avide expectamus, ut ista sciagraphia operis tui structuram prælibemus, interim optantes, ut quam citissime integrum volumen Christiano orbi maxime proficuum, & pene dixeram hoc tempore necessarium, prodeat. Illic enim fons omnis persecutionis, sub prætextu religionis, illic fundamentum tyrannidis ecclesiasticæ, quam minores sectæ eo exemplo animatæ prædicant, affectantque. Sed quo tendat, quas tragoedias ubique, quando parum adoleverit, editura sit, eo in speculo, qui sibi oculos non eruunt, facile videbunt. Eus lectionem sibi & utilissimam & jucundissimam fore spondet D' Cudwortha, quæ paternæ benignitatis hæres omnem de rebus religionis persecutionem maximè aversatur. Gratulatur sibi se in partem amicitiæ, qua patrem amplexus es, successisse; te officiosissime salutat, plurimum æstimat & veneratur, unumque hoc dolet, quod non utatur lingua utrique communi, ut ex commercio literarum amicitiæ & eruditionis tuæ, quem optaret, fructum perciperet. Historiam tuam de surda loquente duplici exemplo hic apud nos confirmare possum. Duo juvenes, utrique surdi, quorum alter à doctore Wallis, celebri illo Oxonii matheseos professore, alter à doctore Holder theologo edoctus, loquela usum didicit. Utrumque juvenem novi, & verba proferentem audivi, distincte satis & articulate, tonus solum vocis parum erat ingratus, & inharmonicus. De altero quid factum sit nescio, alter adhuc vivit, legendi scribendique peritus, & à quo illum primo loquentem audivi (viginti enim & plures sunt anni) uxorem duxit pater-familias. Vir est ex generosa prosapia nec diu est à quo illum viderim. Uxori liberisque tuis, Veeniis Guenellonisque & collegis nostris plurimam salutem meo nomine dicas. Vale, vir amplissi me, & me, ut facis, ama Oates, 18 Jun. 1691, Tui amantissimum, J. LOCKE. Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D. Vir amplissime, QUOD grandem tibi jamdiu destinaveram epistolam ideo accepisti nullam. Quæsivi vacuum aliquod mihi tempus dari, ut tecum liberius & fusius colloqui possem, & gratias agere pro ultima tua & amicissima epistola, cui jamdudum responsum oportuit. Sed nescio quam rerum etiam non mearum importunitate ita mihi omne otium sublatum est,ut ne propriis quidem & domesticis negotiis vacare licuerit. Cave autem credas me publicis negotiis implicitum; nec valetudo, nec vires, nec rerum agendarum imperitia id patiuntur. Et cum mecum repetam, quid à tribus jam mensibus adeo impeditus egerim, incantamenti instar videtur,ut quisque dies afferret negotiorum onus aliorum ex aliis nascentium, quæ nec sciens prævideram, nec cupiens evitare poteram. Indicem librorum & capitum historia Sc Officii, Domina Cudwortha & ego, legimus simul, magna cum voluptate. Hæc prælibatio magnum excitavit in utroque integri operis desiderium, quod jam sub prælo esse cum gaudio,à quodam Scoto, non ita pridem ex vestra Batavia redeunte, accepi. Bonis cum avibus procedat opus christiano orbi imprimis utile. Hospes mea, tyrannidi ecclesiasticæ inimicissima, sæpe mihi laudat ingenium & consilium tuum, laboremque huic operi tam opportune impensum; creditque frustra de religionis reformatione & evangelii propagatione tantum undique strepitum moveri, dum tyrannis in ecclesia, vis in rebus religionis (uti passim mos est) aliis sub nominibus, utcunque speciosis, obtinet & laudatur. Quid tandem factum est cum Dre isto theologo, qui tam mira docuit de angelis, in libro suodespirituum existentia*? an non expertus est fratrum suo, rum, pro religione, pro veritate, pro orthodoxía, zelum? mirum, si impune evadat. Apud nos prælum, quod video, nihil pene parturit, quod alieni cives scire, aut le * Balthasar Bekker. gere multum desiderabunt. Ita obstrepunt undique arma, ut musarum voces vix audiantur. Imo lis ipsa theologica jam consopita magnam in partem conquiescit, utinam cum animarum & partium concordia. Sed ea spes vana est, nec tam facile componuntur theologorum controversiæ. Bene est, si incertas aliquando ferant inducias: ut mutua charitate sanentur penitus quis expectabit? Magna mihi apud te excusatione opus est, ut tam diuturno silentio ignoscas. Id tibi persuadeas velim, hoc non alicui voluntatis alienationi, non decrescenti & minus fervidæ amicitiæ tribuendum: te ut semper maxime æstimo, amo, amplector, semperque amabo. Fac itidem ut facis, & me ama. Lond. 14 Nov. 1691. Tui studiosissimum, J. LOCKE. Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D. Vir amplissime, SI ex literarum tarditate de amicitia mea judicaveris, metuo ne me suspiceris ad officia nimis ignavum, à quo me profiteor, cum res postulat, longè alienum. In hoc literarum commercio, si qua utor libertate, id plerumque evenit, cum ad eos scribendum sit, quibus benevolentiam amicitiamque meam, re potius quam verbis, testatam fore mihi in animo est. Hoc an tu probaveris nescio; ita ego tibi persuasum velim. Nemo enim omnium, qui te magis suspicit, æstimat, diligit, quam ego: id nunc facio & semper faciam. Non placet Wetstenii in edenda Sancti Officii historia cunctatio; hoc unicum in ea mora placet, quod te identidem relegente & sub incudem sæpius revocante, limatiorem perfectioremque habebimus. Hoc unum ut te moneam, jam occurrit, scil. alterum hujusmodi volumen, duodecim circiter ab hinc annis, Monspessulis extitisse, ab hoc distinctum; duo enim illic tunc erant hujusmodi volumina. |