صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

(Nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
Imperio, ripas virides amnemque querelis
Eridanum implêrat, silvamque sororibus auctam:
Cum vox est tenuata viro: canæque capillos
Dissimulant plumæ; collumque a pectore longum
Porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes:
Penna latus vestit; tenet os sine acumine rostrum:
Fit nova Cycnus avis; nec se cœloque Jovique
Credit, ut injuste missi memor ignis ab illo.
Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perosus,
Quæ colat, elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers
Ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
Esse solet: lucemque odit, seque ipse, diemque:
Datque animum in luctus; et luctibus adjicit iram:
Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab ævi
Sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque
Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus.
Si nemo est, omnesque Dii non posse fatentur;
Ipse agat: ut saltem, dum nostras tentat habenas,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.
Talia dicentem circumstant omnia Solem
Numina: neve velit tenebras inducere rebus,
Supplice voce rogant. Missos quoque Jupiter ignes
Excusat, precibusque minas regaliter addit.
[Colligit amentes, et adhuc terrore paventes,

Phoebus equos: stimuloque domans et verbere, sævit: Sævit enim, natumque objectat, et imputat illis.]

D

METAMORPHOSEON

LIBER III.

Homines e Dentibus Serpentinis orti.

JAMQUE Deus posita fallacis imagine tauri,
Se confessus erat; Dictæaque rura tenebat.
Cum pater ignarus, Cadmo perquirere raptam
Imperat: et pœnam, si non invenerit, addit
Exilium, facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato (quis enim deprendere possit
Furta Jovis?) profugus patriamque, iramque parentis
Vitat Agenorides; Phœbique oracula supplex
Consulit: et, quæ sit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phœbus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa jugum, curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias: et qua requieverit herba,
Monia fac condas: Boeotiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro:
Incustoditam lente videt ire juvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur, pressoque legit vestigia gressu;
Auctoremque viæ Phoebum taciturnus adorat.
Jam vada Cephisi, Panopesque evaserat arva:
Bos stetit; et, tollens spatiosam cornibus altis
Ad cœlum frontem, mugitibus impulit auras.
Atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
Procubuit, teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates; peregrinæque oscula terræ
Figit: et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros,

Et petere e vivis libandas fontibus undas.
Silva vetus stabat, nulla violata securi;
Est specus in medio virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum,
Uberibus fœcundus aquis. Hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis præsignis et auro:
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
Tresque vibrant linguæ; triplici stant ordine dentes.
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti
Infausto tetigere gradu; demissaque in undas
Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro
Cæruleus serpens; horrendaque sibila misit;
Effluxere urnæ manibus: sanguisque relinquit
Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus:
Ac media plus parte leves erectus in auras
Despicit omne nemus: tantoque est corpore, quanto
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora; Phonicas (sive illi tela parabant,
Sive fugam; sive ipse timor prohibebat utrumque)
Occupat; hos morsu, longis complexibus illos;
Hos necat afflatos funesti tabe veneni.

Fecerat exiguas jam Sol altissimus umbras:
Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus;
Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat: telum splendenti lancea ferro,
Et jaculum; teloque animus præstantior omni.
Ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
Victoremque supra spatiosi corporis hostem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua;
Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis,
Aut comes, inquit, ero. Dixit: dextraque molarem
Sustulit, et magnum magno conamine misit.
Illius impulsu cum turribus ardua celsis

Monia mota forent. Serpens sine vulnere mansit,
Loricæque modo squamis defensus, et atræ
Duritia pellis, validos cute reppulit ictus.
At non duritia jaculum quoque vincit eadem;
Quod medio lentæ fixum curvamine spinæ
Constitit; et toto descendit in ilia ferro.

Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit:
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit.
Idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit. Ferrum tamen ossibus hæret.
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras
Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis:
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus:
Terraque rasa sonat squamis; quique halitus exit
Ore niger Stygio vitiatas inficit auras.
Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur: interdum longa trabe rectior exit.
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur; et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paullum: spolioque leonis
Sustinet incursus, instantiaque ora retardat
Cuspide prætenta. Furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro: figitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
Coperat; et virides aspergine tinxerat herbas:
Sed leve vulnus erat: quia se retrahebat ab ictu;
Læsaque colla dabat retro; plagamque sedere
Cedendo arcebat, nec longius ire sinebat.
Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit: dum retro quercus eunti
Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imæ
Parte flagellari gemuit sua robora caudæ.
Dum spatium victor victi considerat hostis;

Vox subito audita est: (neque erat cognoscere promptum

Unde; sed audita est:) Quid, Agenore nate, peremptum
Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.
Ille diu pavidus, pariter cum mente colorem
Perdiderat; gelidoque comæ terrore rigebant.
Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras,
Pallas adest: motæ que jubet supponere terræ
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret: et, ut presso sulcum patefecit aratro,
Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes.
Inde (fide majus) glebæ cœpere moveri;
Primaque de sulcis acies apparuit hastæ.
Tegmina mox capitum picto nutantia cono:
Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis
Exsistunt: crescitque seges clypeata virorum.
Sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris,

Surgere signa solent; primumque ostendere vultum:
Cætera paullatim: placidoque educta tenore
Tota patent; imoque pedes in margine ponunt.
Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
Ne cape, de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat; nec te civilibus insere bellis.
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit: jaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
Vivit, et expirat, modo quas acceperat, auras:
Exemploque pari furit omnis turba; suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Jamque brevis spatium vitæ sortita juventus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem;
Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.
Is sua jecit humi monitu Tritonidis arma;
Fraternæque fidem pacis petiitque deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes;
Cum posuit jussam Phœbeïs sortibus urbem.

« السابقةمتابعة »