صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,
Argus ait: neque enim pecori fœcundior ullo
Herba loco est; aptamque vides pastoribus umbram.
Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem; junctisque canendo
Vincere arundinibus servantia lumina tentat.
Ille tamen pugnat molles evincere somnos:
Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus;
Parte tamen vigilat. Quærit quoque (namque reperta
Fistula nuper erat) qua sit ratione reperta.

Syrinx in Fistulam. FAB. XII.

TUм Deus, Arcadia gelidis sub montibus, inquit,
Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas
Naïas una fuit. Nymphæ Syringa vocabant.
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes,
Et quoscunque Deos umbrosave silva, feraxve
Rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
Virginitate Deam. Ritu quoque cincta Dianæ
Falleret, et credi posset Latonia, si non

Corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycao
Pan videt hanc, pinuque caput præcinctus acutą,
Talia verba refert. Restabat verba referre:

Et precibus spretis fugisse per avia nympham;
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit. Hic illi cursum impedientibus undis,
Ut se mutarent, liquidas orasse sorores:

Panaque, cum prensam sibi jam Syringa putaret,
Corpore pro nymphæ calamos tenuisse palustres:
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem, similemque querenti:
Arte nova vocisque Deum dulcedine captum,
Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit:

Atque ita disparibus calamis compagine ceræ
Inter se junctis nomen tenuisse puellæ.

Argi Oculi in Caudam Pavonis. FAB. XIII.
TALIA dicturus, vidit Cyllenius omnes
Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem, firmatque soporem,
Languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora; falcato nutantem vulnerat ense,
Qua collo confine caput: saxoque cruentum
Dejicit; et maculat præruptam sanguine cautem.

Arge, jaces: quodque in tot lumina lumen habebas, Extinctum est; centumque oculos nox occupat una. Excipit hos, volucrisque suæ Saturnia pennis Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet.

Io sibi reddita. FAB. XIV.

PROTINUS exarsit, nec tempora distulit iræ; Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn Pellicis Argolicæ, stimulosque in pectore cæcos Condidit, et profugam per totum terruit orbem. Ultimus immenso restabas, Nile, labori. Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripæ Procubuit genibus, resupinoque ardua collo, Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus, Et gemitu, et lacrymis, et luctisono mugitu Cum Jove visa queri est, finemque orare malorum. Conjugis ille suæ complexus colla lacertis, Finiat ut pœnas tandem, rogat: Inque futurum Pone metus, inquit, nunquam tibi causa doloris Hæc erit: et Stygias jubet hoc audire paludes. Ut lenita Dea est, vultus capit illa priores: Fitque quod ante fuit. Fugiunt e corpore setæ:

Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis:
Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque:
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illa:
Officioque pedum nymphe contenta duorum
Erigitur: metuitque loqui, ne more juvencæ
Mugiat: et timide verba intermissa retentat.
Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.

Jurgium Epaphi cum Phaëthonte. FAB. XV. HUIC Epaphus magni genitus de semine tandem Creditur esse Jovis: perque urbes juncta parenti Templa tenet. Fuit huic animis æqualis et annis Sole satus Phaëthon: quem quondam magna loquentem, Nec sibi cedentem, Phœboque parente superbum, Non tulit Inachides: Matrique, ait, omnia demens Credis; et es tumidus genitoris imagine falsi. Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit: Et tulit ad Clymenem Epaphi convicia matrem. Quoque magis doleas, genitrix, ait: Ille ego liber, Ille ferox tacui. Pudet hæc opprobria nobis Et dici potuisse, et non potuisse refelli. At tu, si modo sum cœlesti stirpe creatus, Ede notam tanti generis: meque assere cœlo. Dixit; et implicuit materno brachia collo:

Perque suum, Meropisque caput, tædasque sororum,
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis,

Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis, an ira
Mota magis dicti sibi criminis: utraque cœlo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina solis,
Per jubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi juro, quod nos auditque videtque;
Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum

Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus patrios labor est tibi nôsse penates:
Unde oritur, terræ domus est contermina nostræ.
Si modo fert animus; gradere: et scitabere ab ipso.
Emicat extemplo lætus post talia matris

Dicta suæ Phaëthon, et concipit æthera mente:
Ethiopasque suos, positosque sub ignibus Indos
Sidereis transit; patriosque adit impiger ortus.

C

MÉTAMORPHOSEON

LIBER II.

Phaethon. FAB. I.

REGIA solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo:
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat:
Argenti bifores radiabant lumine valvæ.
Materiam superabat opus. Nam Mulciber illic
Equora cælarat medias cingentia terras,

Terrarumque orbem, cœlumque quod imminet orbi.
Cæruleos habet unda Deos; Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balænarumque prementem
Egæona suis immania terga lacertis;

Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos;
Pisce vehi quædam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque,
Fluminaque, et Nymphas, et cætera numina ruris.
Hæc super imposita est cœli fulgentis imago;
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus:
Consistitque procul. Neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus claris lucente Smaragdis.
A dextra lævaque Dies, et Mensis, et Annus,
Seculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ:

« السابقةمتابعة »