صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius oro,
Curre, fugamque inhibe: moderatius insequar ipse.
Cui placeas inquire tamen. Non incola montis,
Non ego sum pastor: non hic armenta gregesve
Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis
Quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit.
Jupiter est genitor. Per me quod eritque, fuitque,
Estque, patet: per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est: nostra tamen una sagitta
Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit.
Inventum medicina meum est; opiferque per orbem
Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis.

Hei mihi, quod nullis amor est medicabilis herbis;
Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes!
Plura locuturum timido Peneïa cursu

Fugit, cumque ipso verba imperfecta reliquit.
Tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes;
Et levis impexos retro dabat aura capillos:
Auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra
Perdere blanditias juvenis Deus: utque movebat
Ipse amor, admisso sequitur vestigia passu.
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
Vidit; et hic prædam pedibus petit, ille salutem,
Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere
Sperat, et extento stringit vestigia rostro:
Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis
Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit:
Sic Deus et virgo est: hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris,
Ocior est, requiemque negat; tergoque fugaci
Imminet; et crinem sparsum cervicibus afflat.
Viribus absumtis expailuit illa: citæque
Victa labore fugæ, spectans Peneïdas undas,

Fer, pater, inquit, opem, si flumina numen habetis.
[Qua nimium placui, tellus, aut hisce, vel istam,
Quæ facit ut lædar, mutando perde figuram.]
Vix prece finita, torpor gravis occupat artus:
Mollia cinguntur tenui præcordia libro:
In frondem crines, in ramos brachia crescunt:
Pes modo tam velox pigris radicibus hæret:
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phœbus amat: positaque in stipite dextra
Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus.
Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis,
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus; At conjux quoniam mea non potes esse,
Arbor eris certe, dixit, mea. Semper habebunt
Te coma, te citharæ, te nostræ, laure, pharetræ.
Tu ducibus Latiis aderis, cum læta triumphum
Vox canet; et longæ visent Capitolia pompæ.
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.
Finierat Pæan. Factis modo laurea ramis
Annuit: utque caput, visa est agitâsse cacumen>

Io in Vaccam. FAB. X.

EST nemus Emoniæ, prærupta quod undique claudit Silva: vocant Tempe. Per quæ Penëus ab imo Effusus Pindo spumosis volvitur undis: Dejectuque gravi tenues agitantia fumos Nubila conducit, summasque aspergine silvas Impluit; et sonitu plus quam vicina fatigat. Hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni Amnis: in hoc residens facto de cautibus antro, Undis jura dabat, nymphisque colentibus undas.

Conveniunt illuc popularia flumina primum;
Nescia gratentur; consolenturne parentem;
Populifer Spercheos, et irrequietus Enipeus,
Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Eas.
Moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
In mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest; imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas; natamque miserrimus Iô
Luget, ut amissam. Nescit vitane fruatur,

An sit apud manes: sed quam non invenit usquam,
Esse putat nusquam; atque animo pejora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Jupiter Io

Flumine: et, O virgo Jove digna, tuoque beatum
Nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras
Altorum nemorum (et nemorum monstraverat umbras,)
Dum calet, et medio sol est altissimus orbe.
Quod si sola times latebras intrare ferarum,
Præside tuta Deo, nemorum secreta subibis;
Nec de plebe Deo, sed qui cœlestia magna
Sceptra manu teneo; sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me, (fugiebat enim.) Jam pascua Lernæz
Consitaque arboribus Lyrcæa reliquerat arva:
Cum Deus inducta latas caligine terras
Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem.
Interea medios Juno despexit in agros;

Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die; non fluminis illas
Esse, nec humenti sentit tellure remitti:
Atque suus conjux ubi sit, circumspicit; ut quæ
Deprensi toties jam nôsset furta mariti.

Quem postquam cœlo non repperit; Aut ego fallor,
Aut ego lædor, ait. Delapsaque ab æthere summo
Constitit in terris; nebulasque recedere jussit.
Conjugis adventum præsenserat, inque nitentem
Inachidos vultus mutaverat ille juvencam.

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccæ,
Quanquam invita, probat: necnon et cujus, et unde,
Quove sit armento, veri quasi nescia, quærit.
Jupiter e terra genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele, suos addicere amores:
Non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illinc;
Hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore:
Sed leve si munus sociæ generisque torique
Vacca negaretur, poterat non vacca videri.
Pellice donata, non protinus exuit omnem
Diva metum, timuitque Jovem, et fuit anxia furti,
Donec Aristoridæ servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat,
Inde suis vicibus capiebant bina quietem:
Cætera servabant, atque in statione manebant.
Constiterat quocunque modo, spectabat ad Io:
Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci: cum sol tellure sub alta est,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amara pascitur herba:
Proque toro, terræ non semper gramen habenti
Incubat infelix, limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet
Tendere; non habuit, quæ brachia tenderet Argo;
Conatoque queri mugitus edidit ore:

Pertimuitque sonos, propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat,
Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.

Naïdes ignorant. Ignorat et Inachus ipse,

Quæ sit. At illa patrem sequitur, sequiturque sorores;
Et patitur tangi, seque admirantibus offert.

Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis;

Nec retinet lacrymas, et, si modo verba sequantur,
Oret opem; nomenque suum, casusque loquatur.
Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
Corporis indicium mutati triste peregit.

Me miserum! exclamat pater Inachus: inque gementis Cornibus, et nivea pendens cervice juvencæ,

Me miserum! ingeminat. Tunc es quæsita per omnes,
Nata, mihi terras? tu non inventa reperta

Luctus eras levior. Retices, nec mutua nostris
Dicta refers. Alto tantum suspiria prodis

Pectore: quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos tædasque parabam;
Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores:

Sed nocet esse Deum. Præclusaque janua leti
Eternum nostros luctus extendit in ævum.
Talia mœrenti stellatus submovet Argus,
Ereptamque patri diversa in pascua natam
Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen
Occupat; unde sedens partes speculetur in omnes.

Mercurius missus ad Argum interficiendum. FAB. XI. NEC Superûm rector mala tanta Phoronidos ultra Ferre potest: natumque vocat, quem lucida partu Pleïas enixa est, letoque det, imperat, Argum. Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti Somniferam sumsisse manu, tegimenque capillis. Hæc ubi disposuit, patria Jove natus ab arce Desilit in terras. Illic tegimenque removit, Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est. Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, Dum venit, abductas; et structis cantat avenis.. Voce nova captus custos Junonins. At tu,

« السابقةمتابعة »