صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

12

Omnibus audita est telluris et æquoris undis:
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Jam mare littus habet; plenos capit alveus amnes:
Flumina subsidunt; colles exire videntur.

Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis:
Postque diem longam nudata cacumina silvæ
Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat: quem postquam vidit inanem,
Et desolatas agere alta silentia terras;
Deucalion lacrymis ita Pyrrham affatur obortis:
O soror, ô conjux, ô fœmina sola superstes,
Quam commune mihi genus, et patruelis origo,
Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt:
Terrarum, quascunque vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus. Possedit cætera pontus.
Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ
Certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem
Ferre modo posses? quo consolante dolores?
Namque ego (crede mihi) si te modo pontus haberet,
Te sequerer, conjux, et me quoque pontus haberet.
O utinam possem populos reparare paternis
Artibus, atque animas formatæ infundere terræ!
Nunc genus in nobis restat mortale duobus,
(Sic visum Superis) hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari
Numen, et auxilium per sacras quærere sortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,
Et nondum liquidas, nec jam vada nota secantes.
Inde ubi libatos irroravere liquores

Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctæ
Ad delubra Deæ; quorum fastigia turpi
Squallebant musco; stabantque sine ignibus aræ.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira Deorum;
Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
Mota Dea est; sortemque dedit: Discedite templo;
Et velate caput; cinctasque resolvite vestes;
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.
Obstupuere diu: rumpitque silentia voce
Pyrrha prior; jussisque Deæ parere recusat:
Detque sibi veniam, pavido rogat ore; pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis secum, inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet, et, Aut fallax, ait, est solertia nobis,
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est: lapides in corpore terræ
Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur.
Conjugis augurio quanquam Titania mota est;
Spes tamen in dubio est. Adeo cœlestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit?
Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt;
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
Ponere duritiem cœpere suumque rigorem;
Mollirique mora, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri
Forma potest hominis; sed uti de marmore cœpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum:
Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit.

B

Inque brevi spatio, Superorum munere, saxa
Missa viri manibus faciem traxere virilem;
Et de fœmineo reparata est fœmina jactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum;
Et documenta damus, qua simus origine nati.

Python Serpens. FAB. VIII.

CETERA diversis tellus animalia formis

Sponte sua peperit, postquam vetus humor ab igne
Percaluit Solis, cœnumque, udæque paludes
Intumuere æstu; fœcundaque semina rerum
Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo,
Creverunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic, ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,
Ethereoque recens exarsit sidere limus,
Plurima cultores versis animalia glebis

Inveniunt; et in his quædam modo cœpta sub ipsum
Nascendi spatium: quædam imperfecta, suisque
Trunca vident numeris: et eodem in corpore sæpe
Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.

Quippe ubi temperiem sumsere humorque calorque,
Concipiunt: et ab his oriuntur cuncta duobus.
Cumque sit ignis aquæ pugnax, vapor humidus omnes
Res creat, et discors concordia fœtibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti

Solibus æthereis, altoque recanduit æstu,
Edidit innumeras species: partimque figuras
Reddidit antiquas, partim nova monstra creavit.
Illa quidem nollet: sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque novis, incognita serpens,
Terror eras. Tantum spatii de monte tenebas.
Hunc Deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Ante, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,

Mille gravem telis, exhausta pene pharetra,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam posset delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia de domitæ serpentis nomine dictos.
His juvenum quicunque manu, pedibusve, rotave
Vicerat; esculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoque decentia crine
Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

Daphne in Laurum. FAB. IX.

PRIMUS amor Phœbi Daphne Peneïa; quem non
Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira.
Delius hunc nuper victa serpente superbus
Viderat adducto flectentem cornua nervo:
Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis?
Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros;
Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti:
Qui modo pestifero tot jugera ventre prementem
Stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
Tu face nescio quos esto contentus amores
Irritare tua: nec laudes assere nostras.

Filius huic Veneris. Figat tuus omnia, Phœbe,
Te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt
Cuncta tibi, tanto minor est tua gloria nostra.
Dixit: et eliso percussis aëre pennis
Impiger umbrosa Parnassi constitit arce,
Eque sagittifera promsit duo tela pharetra

Diversorum operum. Fugat hoc, facit illud amorem.

Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acuta:
Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum.

Hoc Deus in nympha Peneide fixit; at illo

Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas.

Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis,

Silvarum latebris captivarumque ferarum
Exuviis gaudens, innuptæque æmula Phœbes.
Vitta coërcebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere: illa aversata petentes,
Impatiens expersque viri, nemorum avia lustrat:
Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint connubia curat.
Sæpe pater dixit: Generum mihi, filia, debes.
Sæpe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes.
Illa velut crimen tædas exosa jugales,
Pulchra verecundo suffunditur ora rubore;
Inque patris blandis hærens cervice lacertis,
Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit,
Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianæ.
Ille quidem obsequitur: sed te decor iste, quod optas,
Esse vetat; votoque tuo tua forma repugnat.
Phœbus amat; visæque cupit connubia Daphnes:
Quæque cupit, sperat: suaque illum oracula fallunt.
Utque leves stipulæ demtis adolentur aristis;
Ut facibus sepes ardent, quas forte viator
Vel nimis admovit, vel jam sub luce reliquit;
Sic Deus in flammas abiit; sic pectore toto
Uritur, et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos:
Et, Quid si comantur? ait. Videt igne micantes
Sideribus similes oculos. Videt oscula; quæ non
Est vidisse satis. Laudat digitosque, manusque,
Brachiaque, et nudos media plus parte lacertos.
Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aura
Illa levi: neque ad hæc revocantis verba resistit;
Nympha, precor, Peneia, mane: non insequor hostis:
Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem,
Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbæ;
Hostes quæque suos. Amor est mihi causa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas, indignave lædi
Crura secent sentes; et sim tibi causa doloris.

« السابقةمتابعة »