صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quatuor ille quidem juvenes, totidemque creârat
Femineæ sortis; sed erat par forma duarum.
E quibus Eolides Cephalus te conjuge felix,
Procri, fuit: Borea Tereus, Thracesque nocebant:
Dilectaque diu caruit Deus Orithyïa,

Dum rogat, et precibus mavult quam viribus uti.
Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
Quæ solita est illi, nimiumque domestica, vento;
Et merito, dixit: Quid enim mea tela reliqui,
Sævitiam, et vires, iramque, animosque minaces,
Admovique preces; quarum me dedecet usus?
Apta mihi vis est. Vi tristia nubila pello:
Vi freta concutio, nodosaque robora verto,
Iuduroque nives, et terras grandine pulso.
Idem ego, cum fratres cœlo sum nactus aperto,
(Nam mihi campus is est) tanto molimine luctor;
Ut medius nostris concussibus intonet æther;
Exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ego, cum subii convexa foramina terræ,
Supposuique ferox imis mea terga cavernis;
Sollicito manes, totumque tremoribus orbem.
Hac debueram thalamos petiisse: socerque
Non orandus erat, sed vi faciendus, Erechtheus.
Hæc Boreas, aut his non inferiora lucutus,
Excussit pennas: quarum jactatibus omnis
Afflata est tellus; latumque perhorruit æquor.
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam,
Verrit humum: pavidamque metu caligine tectus
Orithyïan amans fulvis amplectitur alis.

ope

Dum volat; arserunt agitati fortius ignes.
Nec prius aërii cursus suppressit habenas,

Quam Ciconum tenuit populos, sua mœnia, raptor. -
Illic et gelidi conjux Actæ a tyranni,

Et genitrix facta est; partos enixa gemellos;
Gætera qui matris, pennas genitoris haberent.

Non tamen has una memorant cum corpore natas: Barbaque dum rutilis aberat submissa capillis; Implumes Calaïsque puer Zethesque fuerunt. Mox pariter ritu pennæ cœpêre volucrum Cingere utrumque latus; pariter flavescere malæ. Ergo, ubi concessit tempus puerile juventæ, Vellera cum Minyis nitido radiantia villo

Per mare non motum prima petiêre carina.

METAMORPHOSEON

LIBER VII.

Iason Aureum Vellus auxilio Medea acquirens.

FAB I.

JAMQUE fretum Minya Pegasæa puppe secabant, Perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat; juvenesque Aquilone creati Virgineas volucres miseri senis ore fugârant; Multaque perpessi claro sub Iasone, tandem

· Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt; Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum; Concipit interea validos Æëtias ignes:

Et luctata diu, postquam ratione furorem

Vincere non poterat; Frustra, Medea, repugnas;
Nescio quis Deus obstat, ait: mirumque nisi hoc est,
Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur?
Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,
Ne pereat, timeo? quæ tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. Si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis; aliudque cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora, proboque:
Deteriora sequor. Quid in hospite regia virgo,
Ureris? et thalmos alieni concipis orbis?

Hæc quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an illè
Occidat, in Dîs est. Vivat tamen. Idque precari

Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iason?

Quam, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas,
Et genus, et virtus? quam non, ut cætera desint,
Forma movere potest? certe mea pectora movit.
At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore:
Concurretque suæ segeti tellure creatis

Hostibus: aut avido dabitur fera præda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum,
Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Dî meliora velint. Quanquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes sine me det lintea ventis,
Virque sit alterius: pœnæ Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis,
Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri.
Et dabit ante fidem: cogamque in fœdera testes
Esse Deos. Quid tuta times? accingere; et omnem
Pelle moram. Tibi se semper debebit Iason,
Te face solenni junget sibi: perque Pelasgas
Servatrix urbes matrum celebrabere turba.

Ergo ego germanam, fratremque, patremque, Deosque,
Et natale solum ventis ablata relinquam?

Nempe pater sævus, mempe est mea barbara tellus,
Frater adhuc infans: stant mecum vota sororis.
Maximus intra me Deus est. Non magna relinquam?
Magna sequar; titulum servatæ pubis Achivæ,
Notitiamque loci melioris, et oppida, quorum
Hic quoque fama viget, cultusque, artesque virorum:
Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Æsoniden mutasse velim: quo conjuge felix

Et Dîs cara ferar, et vertice sidera tangam.
Quid! quod nescio qui mediis concurrere in undis
Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis,
Nunc sorbere fretum, nunc reddere; cinctaque sævis
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
Nempe tenens quod amo, gremioque in Iasonis hærens,
Per freta longa trahar. Nihil illum amplexa verebor:
Aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo.
Conjugiumne vocas, speciosaque nomina culpæ
Imponis, Medea, tuæ? Quin aspice quantum
Aggrediare nefas: et dum licet, effuge crimen.
Dixit: et ante oculos rectum, pietasque, pudorque
Constiterant; et victa dabat jam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras:

Quas nemus umbrosum, secretaque silva tegebant.
Et jam fortis erat, pulsusque residerat ardor;
Cum videt Æsoniden: extinctaque flamma revixit,
Et rubuêre genæ; totoque recanduit ore.
Ut solet a ventis alimenta assumere, quæque
Parva sub inducta latuit scintilla favilla,
Crescere; et in veteres agitata resurgere vires;
Sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
[Ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit.]
Et casu, solito formosior Æsone.natus

Illa luce fuit. Posses ignoscere amanti.
Spectat; et in vultu, veluti nunc denique viso;
Lumina fixa tenet: nec se mortalia demens
Ora videre putat: nec se declinat ab illo.
Ut vero cœpitque loqui, dextramque prehendit,
Hospes, et auxilium submissa voce rogavit;
Promisitque torum; lacrymis ait illa profusis:
Quid faciam video: nec me ignorantia veri
Decipiet, sed amor. Servabere munere nostro:
Şervatus promissa dato. Per sacra triformis
Ille Dex, lucoque foret quod numen in illo,

« السابقةمتابعة »