P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA. 3 TITYRUS. ECLOGA Í ARGUMENTUM. Meliboeus, agris suis exutus, dum patria extorris capellarum gre gem ante se agit, in Tityrum incidit, quem cum in communi calamitate fumma securitate & otio frui videret, miratus ho minis fortem, cui acceptam eam ferat, rogat. Narrat Tityrus, quomodo & a quo agros suos gregesque salvos recuperaverit, Interea alter de malis ac molestiis migrationis fuae conqueritur. Atque hoc quidem verum ac proprium carminis argumentum; quod quantum a natura carminis pastoritii proprie dicti absit, facile apparet, & quale novum genus constituat, in difputatione de Bucolicis Virgilianis expofitum est. Sed communis omnium temporum opinio, veterum Grammaticorum fide firmata, obtinuit, Eclogae hujus rationem ad illa tempora & Virgilii fortunam accommodatam esse, ut eo anno (U. C. 713.) scripta fit, quo Triumvirorum pactione de creta illa agrorum inter veteranos divisio ab Octaviano facta eft; de qua v. Appian. Civil. lib. IV. (P. II. ed. Amst. 670 p.954) Dio XLVII, 14. Ante enim, quam Antonius & Octavianus adverfus Caffium & Brutuin proficifcerentur, icto ad Mutinam foedere, quae est infamis illa Triumvirorum pactio U. C. 711, ut exercitum, ex veteranis fere conscriptum, in fide retinerent, militibus praeter alia praemia colonias urbium Italicarum, & opibus & folo & aedificiis inter ceteras infignium, octodecim, quae Cassii partes sequerentur, Virgilius T. I. A 2 |