صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nur philoso

Si tribus Anticyris caput insanabile numquam
Tonsori Licino conmiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata: verum
Nil tantist. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

2. Den Ge Scribendi recte saperest et principium et fons:
halt erzeugt Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
phische und Verbaque provisam rem non invita sequentur.
griechische Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,

Bildung,

während

der römische

Realismus

den Geist

tötet: 309-332.

3. Aber nur

Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis: ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.

Respicere exemplar vitae morumque iubebo

Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partis centum diducere. 'Dicat
Filius Albini: si de quincunce remotast
Uncia, quid superat? Poteras dixisse'. Triens.' 'Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?'
'Semis.' At haec animos aerugo et cura peculi
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

Aut prodesse volunt, aut delectare poetae,
Gediegenheit Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.

erzielt

300

305

310

315

320

325

330

335 Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,

Ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi,
340 Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,

Celsi praetereunt austera poemata Ramnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.

345 Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.

Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:

dauernde

Wirkung:

333-346.

Nachsicht gebührt auch

Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens, dem Dichter; Poscentique gravem persaepe remittit acutum,

350 Nec semper feriet, quodcumque minabitur, arcus.

Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit

Aut humana parum cavit natura. Quid ergost?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
355 Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem.
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus?
360 Verum operi longo fas est obrepere somnum.

Ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen;
365 Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi: consultus iuris et actor

Weidner. Auswahl aus Horaz. (G. Freytag in Leipzig)

14

und die

Kunst des Dichters will

genan erwogen sein: aber das Kunstwerk verträgt nicht Mittelmäßigkeit!

Causarum mediocris abest virtute diserti

Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretiost; mediocribus esse poetis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
Sic animis natum inventumque poema iuvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.

Darum ferne Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae:
Qui nescit versus tamen audet fingere? Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva,

Id tibi iudiciumst, ea mens; siquid tamen olim
und prüfe Scripseris, in Maeci descendat iudicis auris.
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis; delere licebit,

gewissenhaft!

Quod non edideris; nescit vox missa reverti.

370

375

380

385

390

der Dichterberuf ein erhabener.

War ja doch Silvestris homines sacer interpresque deorum
von jeher Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere, quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,

395

Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque maris animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata viast, et gratia regum
Pieriis temptata modis, ludusque repertus,

400

405

Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitumst: ego nec studium sine divite vena,
410 Nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit;
Abstinuit venere et vino, qui Pythia cantat;
415 Tibicen didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse 'ego mira poemata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinquist,
Et quod non didici sane nescire fateri.'

Ut praeco ad merces turbam qui cogit emendas,
420 Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in faenore nummis.
Si verost, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor, si sciet inter
425 Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae, clamabit enim 'pulchre, bene, recte,'
Pallescet super his, etiam stillabit amicis.
430 Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.

Reges dicuntur multis urguere culillis

>

435 Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus; si carmina condes,
Numquam te fallant animi sub volpe latentes.
Quintilio siquid recitares, corrige, sodes,
Hoc' aiebat et hoc.' Melius te posse negares,
440 Bis terque expertum frustra: delere iubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.

14*

Studium ist dabei ebenso notwendig

als Genie.

Leider lassen sich viele durch erkauftes Schein

lob täuschen

während aufrichtige Kritik selten

notwendig wenn

Si defendere delictum quam vertere malles,

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,

Fiet Aristarchus; non dicet 'cur ego amicum

und doch so Offendam in nugis?' Hae nugae seria ducent
ift, wenn Sie In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Dichter nicht Ut mala quem scabies aut morbus regius urguet
Aut fanaticus error et iracunda Diana,

als Narren

gelten sollen.

Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet 'succurrite' longum
Clamet 'io cives,' non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
'Qui scis, an prudens huc se proiecerit atque
Servari nolit?' dicam Siculique poetae
Narrabo interitum. Deus inmortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem rigidus Aetnam
Insiluit. Sit ius liceatque perire poetis:
Invitum qui servat, idem facit occidenti.

Nec semel hoc egit, nec si retractus erit iam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis adparet, cur versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus,
Obiectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

445

450

455

460

465

470

475

« السابقةمتابعة »