صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

2) weil es gestattet der Gemütlich

Selbst zu

leben.

[blocks in formation]

Luserat in campo; Fortunae filius!' omnes.
Frigidus a rostris manat per compita rumor:
Quicumque obvius est, me consulit: o bone, nam te
Scire, deos quoniam propius contingis, oportet,
Numquid de Dacis audisti?' 'Nil equidem.' 'Ut tu
Semper eris derisor!' 'At omnes di exagitent me,
Si quicquam. Quid? militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?'
Iurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.

Perditur haec inter misero lux non sine votis:
O rus, quando ego te adspiciam, quandoque licebit
feit und dem Nunc veterum libris nunc somno et inertibus horis
eigenen
Ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque
Uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
O noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
Ante Larem proprium vescor vernasque procacis
Pasco libatis dapibus. Prout cuique libidost,
Siccat inaequalis calices conviva solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo

Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,

Nec male necne Lepos saltet, sed, quod magis ad nos
Pertinet et nescire malumst, agitamus, utrumne
Divitiis homines an sint virtute beati;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos;
Et quae sit natura boni summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit anilis
Ex re fabellas. Siquis nam laudat Arelli
Bertiefung Sollicitas ignarus opes, sic incipit olim
terung des Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum

Fabel zur

und Erwei

Gedankens.

[blocks in formation]

Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
85 Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
Vincere tangentis male singula dente superbo;
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
90 Tandem urbanus ad hunc 'Quid te iuvat' inquit, ‘amice,
Praerupti nemoris patientem vivere dorso?

Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortalis animas vivunt sortita, neque ullast

95 Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus,

Vive memor, quam sis aevi brevis.' Haec ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
100 Moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat
Nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula cena,
105 Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes, nec non vernilibus ipse
Fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
110 Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque

Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
115 Personuit canibus. Tum rusticus. 'Haud mihi vita
Est opus hac' ait et valeas: me silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.'

II, 6 (8). Der Emporkömmling.

a. 31.

'Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
De medio potare die.' 'Sic, ut mihi numquam
In vita fuerit melius.' 'Da, si grave non est,
Quae prima iratum ventrem placaverit esca.'
'In primis Lucanus aper; leni fuit Austro
Captus, ut aiebat cenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
Posset cenantis offendere, ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes,
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic erus Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis adpositis delectat,. habemus utrumque.'
'Divitias miseras! Sed quis cenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.'

'Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
Si memini, Varius, cum Servilio Balatrone
Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
Indice monstraret digito; nam cetera turba,
Nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
Longe dissimilem noto celantia sucum,
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.

Post hoc me docuit melimela rubere minorem

[blocks in formation]

Ad lunam delecta.
Audieris melius.

Quid hoc intersit, ab ipso
Tum Vibidius Balatroni:

'Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,'
35 Et calices poscit maiores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acris
Potores, vel quod maledicunt liberius vel.
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

40 Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi Convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. Adfertur squillas inter murena natantis

In patina porrecta. Sub hoc erus haec gravida' inquit 'Captast, deterior post partum carne futura. 45 His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

Vino quinquenni, verum citra mare nato,

Dum coquitur -cocto Chium sic convenit, ut non Hoc magis ullum aliud pipere albo, non sine aceto, 50 Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

Erucas viridis, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat.'
Interea suspensa gravis aulaea ruinas.
55 In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
Filius inmaturus obisset, flere. Quis esset
60 Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: 'heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? Ut semper gaudes inludere rebus
Humanis!' Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
65 'Haec est condicio vivendi' aiebat, eoque
Responsura tuo numquamst par fama labori.

[ocr errors]

Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum ius adponatur, ut omnes
Praecincti recte pueri comptique ministrent?
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.'
Nasidienus ad haec: 'tibi di quaecumque preceris,
Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis';
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.
'Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
Redde, age, quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum
Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
Suavis res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus, quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia adflasset peior serpentibus Afris.'

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »