Quo tendis?' rogat et respondet. Vellere coepi Et pressare manu lentissima bracchia, nutans, 65 Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.' 'Memini bene, sed meliore Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin tu 70 Curtis Iudaeis oppedere?' 'Nulla mihi' inquam 'Religiost.' 'At mi: sum paullo infirmior, unus Multorum; ignosces, alias loquar.' Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi 75 Adversarius et 'quo tu turpissime?' magna Inclamat voce, et 'licet antestari?' Ego vero Oppono auriculam. Rapit in ius; clamor utrimque, Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
Nempe incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor ineptest,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
5 Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non satis est, risu diducere rictum
Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus; Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
10 Impediat verbis lassas onerantibus auris,
Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
15 Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes umquam legit, neque simius iste Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis Miscuit.' O seri studiorum, quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti Contigit? At sermo lingua concinnus utraque Suavior, ut Chio nota si conmixta Falernist.' Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini Cum Pedius causas exsudet, Poplicola atque Corvinus patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera: 'In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas.' Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque Delingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer, Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci,
Non ridet versus Enni gravitate minores, 55 Cum de se loquitur non ut maiore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntis
Mollius, ac siquis pedibus quid claudere senis, 60 Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem famast esse librisque. Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, 65 Comis et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor Quamque poetarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra 70 Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis. Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint Scripturus, neque te ut miretur turba labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens
75 Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus 80 Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque! Ambitione relegata te dicere possum,
85 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, Compluris alios, doctos ego quos et amicos Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, Adridere velim, doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter iubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
'Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid Composui, pars esse putat similisque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
5 Quid faciam, praescribe.' 'Quiescas.' 'Ne faciam, inquis, Omnino versus?' 'Aio.' 'Peream male, si non Optimum erat, verum nequeo dormire.' 'Ter uncti Trananto Tiberim, somno quibus est opus alto, Inriguumque mero sub noctem corpus habento. 10 Aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.' 'Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos 15 Aut labentis equo describit vulnera Parthi.' 'Attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'Haud mihi dero, Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, 20 Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 'Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
« السابقةمتابعة » |