Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
und diesen Non patre praeclaro sed vita et pectore puro. Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis.
Seelenadel
danke ich
meinem
Vater.
Mendosast natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos, Si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra Obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, Ut me collaudem, si et vivo carus amicis: Causa fuit pater his, qui macro pauper agello Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti, Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto, Ibant octonos referentes Idibus aeris,
Sed puerumst ausus Romam portare docendum Artis, quas doceat quivis eques atque senator Semet prognatos. Vestem servosque sequentis, In magno ut populo, siqui vidisset, avita Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. Ipse mihi custos incorruptissimus omnis Circum doctores aderat. Quid multa? Pudicum, Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi, Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer; neque ego essem questus. At hoc nunc Laus illi debetur et a me gratia maior.
Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, Quod non ingenuos habeat clarosque parentis, Sic me defendam. Longe mea discrepat istis Et vox et ratio.
Nam si natura iuberet
A certis annis aevum remeare peractum
Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentis Optaret sibi quisque, meis contentus honestos
Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens Iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus haud umquam solitus portare molestum. 100 Nam mihi continuo maior quaerenda foret res Atque salutandi plures, ducendus et unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve Exirem, plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto 105 Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos: Obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, Cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur Te pueri, lasanum portantes oenophorumque. 110 Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, Milibus atque aliis vivo. Quacumque libidost, Incedo solus, percontor quanti holus ac far, Fallacem circum vespertinumque pererro Saepe forum, adsisto divinis, inde domum me 115 Ad porri et ciceris refero laganique catinum; Cena ministratur pueris tribus, et lapis albus Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus Vilis, cum patera gutus, Campana supellex. Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras 120 Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego, lecto Aut scripto quod me tacitum iuvet, unguor olivo, Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. 125 Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio campum luscumque trigonem. Pransus non avide, quantum interpellet inani Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est Vita solutorum misera ambitione gravique.
130 His me consolor victurum suavius, ac si
Quaestor avus meus atque pater patruusque fuisset.
So lebe ich freier und glücklicher, als wenn ich Senator
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum Ibrida quo pacto sit Persius ultus, opinor Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis, et iam litis cum Rege molestas, Durus homo atque odio qui posset vincere Regem, Confidens tumidum, usque adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque Convenit (hoc etenim sunt omnes iure molesti, Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque Summa fuit; duo si discordia vexet inertis Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro Muneribus missis): Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non Compositum melius cum Bitho Bacchius.
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem:
Solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris Appellat comites, excepto Rege: canem illum, Invisum agricolis sidus venisse. Ruebat Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. Tum Praenestinus salso multoque fluenti Expressa arbusto regerit convicia, durus Vindemiator et invictus, cui saepe viator Cessisset magna compellans voce cuculum.
At Graecus, postquamst Italo perfusus aceto, Persius exclamat: per magnos, Brute, deos te Oro, qui reges consueris tollere, cur non
35 Hunc Regem iugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorumst.'
Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' 5 'Suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia, quae vis.' Cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. At ille 'Noris nos' inquit 'docti sumus.' Hic ego pluris Hoc' inquam mihi eris.' Misere discedere quaerens, Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem 10 Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos Manaret talos. O te, Bolane, cerebri
Felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret.
Nil respondebam, 'misere cupis' inquit abire:
15 Iamdudum video, sed nil agis: usque tenebo, Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi?' 'Nil opus est te Circumagi: quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' 'Nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' 20 Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: 'Si bene me novi, non Viscum pluris amicum, Non Varium facies: nam quis me scribere pluris Aut citius possit versus? quis membra movere 25 Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' Interpellandi locus hic erat: est tibi mater,
Cognati, quis te salvost opus?' 'Haud mihi quisquam.
Omnis composui.' 'Felices! Nunc ego resto. Confice! namque instat fatum mihi triste, Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna:
Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cumque: loquacis, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.' Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei Praeterita, et casu tunc respondere vadato Debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
'Si me amas,' inquit paullum hic ades.' 'Inteream, si Aut valeo stare aut novi civilia iura;
Et propero quo scis.' 'Dubius sum quid faciam' inquit, 40 Tene relinquam an rem.' 'Me, sodes.' 'Non faciam' ille, Et praecedere coepit; ego, ut contendere durumst Cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' Hinc repetit; 'paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortunast usus. Haberes Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni Submosses omnis.' 'Non isto vivimus illic,
Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ullast Nec magis his aliena malis; nil mi officit,' inquam, 'Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus.' 'Magnum narras, vix credibile.' 'Atqui Sic habet.' 'Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse.' 'Velis tantummodo: quae tua virtus, Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
Difficilis aditus primos habet.' 'Haud mihi dero:
Muneribus servos corrumpam; non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.' Haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. 'Unde venis et
« السابقةمتابعة » |